Propositio 29
Elementa in mixtis quodam modo manent, et aliquo modo non.
Quod est, quia (ut ait Philosophus) mixtio alteratorum, non corruptorum, est unio. Verumtamen hoc verbum videtur obscurum. Unde nonnullis est visum, quod elementa in mixto substantialiter manent remissa quantum ad suas qualitates, et quoad eas ad contemperantiam quamdam redacta, non autem quantum ad substantias suas remissa: attamen sic, quod formæ eorum substantiales in mixto non habent esse liberum, sed ligatum, nec evidens et ornatum, sed latens et quasi confusum. Hanc opinionem secutus est Avicenna. Secunda opinio est, quam tenuit Commentator, quod elementa manent in mixto remissa secundum suas substantias, seu quoad formas suas substantiales, et item quantum ad formas suas accidentales: sicque concessit Averroes, quod formæ elementorum substantiales (eo quod imperfectæ sint) suscipiant magis et minus. Tertia opinio est, quod formæ elementorum in mixtis non manent realiter, sed virtualiter tantum, eo modo quo formæ substantiales perfectiores dicuntur in se virtualiter continere formas substantiales inferiores: ut trigonum in tetragono continetur, et vegetativum in sensitivo. Hanc opinionem Thomas atque Ægidius sunt secuti: quam æstimo veriorem. Quarta opinio est, quod formæ elementorum quantum ad suas essentias in mixto non permanent, sed virtualiter permanere feruntur, propter convenientiam formæ mixti cum formis elementorum: quemadmodum qualitates extremæ dicuntur manere in qualitatibus mediis, ut albedo et nigredo in rubedine seu rubore: non quod rubor ex albedine et nigredine realiter constet, quum sit forma simplex, sed convenientiam habet cum illis. Hæc est opinio Scoti: qui etiam tenet ad compositionem mixti non oportere elementa realiter convenire atque misceri.
De his opinionibus super secundum Sententiarum, distinctione quintadecima, diffusius est tractatum.1 Materia quippe ista revera difficilis, et disputationibus, imo et contentionibus patens est, sicut et tanta tantorum declarat dissensio. Quarta vero, in eo quod ait elementa in mixti generatione realiter non concurrere, est Aristoteli ac communi doctrinæ evidenter contraria.
Footnotes
-
Cf. t. XXII, p. 117 C et s. ↩
Chapter 31 of 106