Propositio 30
In eodem composito non nisi unam consistere formam substantialem, probabilis est opinio; quæ tamen multis rationibus et experimentis videtur contraria.
Quod est, quoniam forma substantialis dat esse simpliciter: ideo sicut in eodem non est nisi unum esse et una natura specifica, ita probabile est, non nisi unam formam esse substantialem in uno composito. Quod et de mente videtur fuisse Aristotelis asserentis, quod formæ substantiales inferiores et imperfectæ ac præviæ manent virtualiter in forma substantiali perfectiori sequente: quemadmodum in figuris, in tetragono trigonum, atque in numeris, minor numerus in majori. Id quoque quod advenit enti in actu, accidens perhibetur. Et rursus, generatio ab alteratione distinguitur, quod generatio est de non esse simpliciter, ad esse simpliciter; alteratio autem de non esse secundum quid, ad esse secundum quid. Sed et compositio secunda, quæ est accidentis cum substantia, compositionem primam, quæ est materiæ cum forma substantiali, præsupponere fertur. Nempe materia, quum sit pura potentia, nec origo, nec causa, neque subjectum potest esse accidentium accidentaliumve formarum, nisi formata et actuata forma substantiali, a qua suscipit esse, sine quo nec substare potest, nec agere, neque causare.
Verumtamen huic positioni obviant multa, quæ rite pensantem atque acute considerantem videntur ad aliter sentiendum quasi compellere. Sequitur namque ex illa opinione, quod in omni corruptione fiat resolutio usque ad primam materiam: sicque nec eadem quantitas numero, nec eadem qualitas maneat in mortuo et corrupto, quæ fuit in generato et vivo. Sicque, verbi gratia, in homine decollato, aut subito mortuo, non remanet idem numero color, aut calor, eademve cicatrix, nec eadem numero dimensio aut figura: imo eodem momento quo anima recedit a corpore, educitur ibi alia forma substantialis, quam sive per se, seu una cum suo corpore, oportebit fateri esse causam, etiam in instanti, omnium accidentium quæ apparent et sunt in mortuo et corrupto. Quod non videtur posse defendi: quoniam forma illa cadaveris et corporeitatis in sua materia nequaquam requirit figuram illam et dimensionem staturamve talem, quæ et quales apparent et sunt in corrupto; neque causa instantanee valet eas producere, imo nec talem colorem, nec specie eumdem calorem, neque hujusmodi cicatricem. Præterea, in hominis generatione, præparationes et dispositiones, qualificationes, figurationes et organizationes multæ præcedunt, quibus corpus seu caro, aut embryo, ad rationalis animæ infusionem aptatur. Quæritur ergo an in ipsa hominis generatione, seu animæ rationalis infusione, corrumpantur esseque desinant omnes illæ præcedentes ac præviæ figurationes, organizationes, seu figuræ et lineamenta, complexio, calor et dispositiones consimiles, an eædem numero maneant. Si corrumpuntur, ergo in animæ infusione novæ ac aliæ præcedentibus in specie similes instantanee producuntur: imo et præcedentes fuissent inutiles, quoniam anima jam infusa per eas nil operatur; quum tamen omnia illa præparamenta, organizationes, qualificationes præcesserunt, quatenus anima per eas tanquam per organa et dispositiones, suas exerceat operationes. Denique, si anima in sua infusione posset omnia illa de novo producere, etiam in instanti aut subito, non oportuisset embryonem per tot dies disponi, organizari et figurari. Nec aliquo modo veritatem sortitur, quod anima in sua infusione potest omnes illas accidentales formas quantitatum et qualitatum producere, ad quas tot motus atque influxus cœlestium corporum necessarii sunt et concurrunt: imo nec illa instantanee possent produci nisi per creationem et supernaturali virtute, quemadmodum corpus Christi in beatissimæ Virginis utero fuit organizatum ac præparatum. Amplius, ut testatur Averroes, signum sapientiæ est, ut quæ quis profert, experientiæ non repugnent. Prætacta vero positio experimentis contrariatur.
Hinc probabilius reor, quod in eodem non sunt simul plures formæ substantiales. Nec formam corporeitatis, prout substantialem nominat formam, dico inesse corpori animato simul cum anima, sed ipsam in anima virtualiter comprehendi, sicut et ceteras formas inferiores. Nihilo minus dimensionem, figurationem, et ceteras formas accidentales quæ videntur in corpore corrupto aut mortuo remanere, easdem numero manere, saltem ad tempus, consentio; nunquam tamen materia nuda consistit, nec sine dimensionibus, ut quidam aiunt, interminatis, quia eodem instanti quo præcedens forma desinit esse ac materiam informare, educitur aut inducitur alia: propter quod generatio unius, corruptio appellatur alterius. Sicque idem est instans quod nuncupatur ultimum instans exsistentiæ formæ prioris, et primum instans non esse ipsius, ac primum instans exsistentiæ atque præsentiæ formæ sequentis, quæ et supplet vicem et locum formæ prioris: sicque per æquivalentiam permanet prior forma, quoniam tantum est ac si maneret. Idcirco nec accidens migrat ab uno subjecto in aliud, quum tam materia quam dimensio remaneat eadem, formaque sequens est vice alterius. Hinc nec compositio secunda primam præ cedit: imo dignitate prima præcedit, et tempore simul sunt ambæ.
Hæc sobrie dixerim, quia materia ista difficilis est non parum, in qua solenniores doctores diversi inveniuntur: propter quod infra certitudinem esse censetur. Unde et imbecillitas humani patet ingenii, quum et ipsa anima rationalis ignoret an ipsa sit sola in corpore suo, an et alias formas substantiales habeat secum: quod et de animabus doctissimorum dico virorum.
De his super secundum Sententiarum scripsi diffusius.1
Footnotes
-
Cf. t XXII, 134 D et s. ↩
Chapter 32 of 106