Skip to the text

Propositio 31

Totum et pars variis modis accipiuntur et dividuntur.

Quoddam namque est totum integrale, ut quod ex partibus constat quantitativis, ut domus; quoddam universale, ut genus; quoddam potestativum, ut hierarchia, regnum, et etiam anima: cujus totius natura est atque proprietas, quod in parte sua eminentiori continetur complete, in partibus vero ceteris per aliquam potestatis participationem. Quoddam quoque est totum essentiale, ut quod in substantiales sui dividitur partes: ut homo, in corpus et animam. Iterum totum et perfectum, interdum pro eodem sumuntur: totum quippe et perfectum, ac omne, in una acceptione coincidunt. Est insuper totum quoddam definitivum, utpote definitio ipsa ex genere ac differentia tanquam ex essentialibus partibus constans: propter quod totum istud definitivum ad totum essentiale reducitur. Etenim sicut materia et forma sunt partes reales compositi, sic genus et differentia secundum rationis exercitium partes sunt speciei. Quumque totum et pars sint aliquo modo opposita, utpote relative, et quot modis dicitur unum oppositorum, tot modis et reliquum; idcirco multiplex est pars, sicut est multiplex totum. Est namque pars integralis (ut paries, domus; pes, hominis); pars substantialis, ut anima animalis; pars potestativa, ut ducatus, regni; pars subjectiva, ut species, generis; pars definitiva, ut genus et differentia.

Chapter 33 of 106