Skip to the text

Propositio 32

Formarum substantialium diversi sunt gradus ac ordines.

Quædam enim sunt formæ pure elementares, ut formæ quatuor elementorum: quibus non inest altior gradus intrinsecæ atque specificæ dignitatis; sed una earum est quidditative dignior alia, utpote quo elementum est simplicius, subtilius atque formalius, eo dignius activiusque consistit. Aliæ sunt formæ mixtionales, ut formæ mixtorum: non quod formæ substantiales mixtorum sint mixtæ, quum omnis forma sit quædam pura et simplex essentia, sed quod juxta diversitatem mixtionum specificam formæ substantiales mixtorum specie distinguantur. Porro mixtorum quædam sunt mineralia, ut quæ in terræ visceribus ex mineris gignuntur, quorum diversæ sunt species, et formæ specie differentes; alia sunt pure corporea, nil vitæ participantia, quorum formæ nequaquam vitales sunt; alia aliquid vitæ participant, ut vegetativa. Alia vitam sortiuntur eminentioris speciei ac ordinis, ut sensitiva, puta animalia: in quibus sunt innumerabiles species, non tamen simpliciter infinitæ. Denique horum sunt quædam aquatica, quædam terrestria, quædam aeria: in quibus omnibus tam diversæ ac multæ sunt species, ut a nobis nequeant numerari, nec distincte cognosci. Nonnulla vero etiam rationalem et intellectualem sortita sunt vitam: de quorum diversitate, gradu ac specie, variæ exstiterunt philosophorum opiniones. Platonici quippe calodæmones, cacodæmones, et catodæmones posuerunt: de quibus Apuleius in libro de Deo Socratis tractat. Insuper tam isti quam Peripatetici cuncta cœlestia corpora animata esse philosophati sunt.

De his infra distinctius disseretur.

Chapter 34 of 106