Propositio 33
Mineralia nuncupantur quæ ex mineris gignuntur in terra.
Mineræ quippe sunt materialia et propinqua talium rerum principia. Et inter mineralia computantur metalla : quorum species sunt aurum, argentum, electrum, stannum, plumbum, æs, ferrum. Quæ omnia generantur ex vaporibus humidis ex terra resolutis virtute solis ac siderum, in terra retentis : hinc metalla liquabilia atque ductilia perhibentur. Lapides vero et similia quæ non malleantur neque funduntur, ex exhalatione producuntur sicca, infra terram retenta. Diversificantur quoque species metallorum secundum majorem aut minorem depurationem et puritatem materiæ seu vaporis resoluti, ac penes varietatem digerentis caloris : inter quæ metalla purius atque pretiosius fertur aurum, deinde argentum. Et juxta majorem minoremve depurationem sortiuntur metalla communiter diversas origines : unde aurum invenitur frequenter inter fluviorum arenas, ob copiam et caliditatem arenæ hujusmodi ; argentum vero, in venis terræ aut lapidum. Porro gemmæ ex sicca exhalatione magis aut minus depurata nascuntur.
Verum in mineralibus istis miræ quædam inveniuntur virtutes ac magnificæ actiones. Quas ex quinta essentia dicuntur sortiri, quoniam prorsus transcendunt elementarem et corporalem inferiorum vim ac naturam : non quod aliquid cœlestium corporum realiter huc descendat, rebusque istis commisceatur, sed quod mineralia ista motu, lumine et influentia cœlestium orbium ac stellarum producta, vires quasdam secretas et operationes præclaras inde participant, nec solum ab illis, imo et ex ipsorum quoque motoribus. Etenim quædam hujusmodi vim habent lætificandi, ut aurum ; quædam, sanguinem constringendi, ut sapphirus ; quædam acuunt intellectum ; quædam efficiunt castum ; quædam bajulantem invisibilem reddere asseruntur. Et quod mirabilius reputatur, quædam hujusmodi dicuntur dæmones refrenare : quod qualiter verum sit, et de prætactis, scripsi completius super secundum Sententiarum hinc inde, et alibi.1
Footnotes
-
Cf. t. XIII, 162 C, 426 C, IV, p 605, et s., 697, et s.; XIV, 369 C et s. XXVI, p. 22, C' et s., 22, C' et s. ↩
Chapter 35 of 106