Skip to the text

Propositio 34

In corporibus mixtis non est perfecta commixtio, nisi concurrant et confluant quatuor elementa.

Aqua namque, quum sit decies subtilior terra, in decupla proportione penetrat partes terræ, et decies ipsa terra est rarior ; non tamen undique penetrat terram perfecte, quoniam aliquam habet grossitiem. Aer vero, quum sit decuplo subtilior aqua, et per consequens centuplo subtilior terra, in centupla proportione adhuc intimius se profundat penetrantiusque permiscet in mixto. Ignis autem, quum sit decies rarior aere, ac per hoc centies rarior aqua, atque millesies subtilior terra, in proportione millesima profundius undique penetrat in corpore mixto usque ad intima, ac potissime efficit motum. Denique animalium corpora in se habent naturam quatuor elementorum : primo, ut sint ad sentiendum idonea ; secundo, quatenus ad motum sint apta ; tertio, ut ad operationem multiplicem exsistant disposita ; quarto, quatenus in ratione mixtionis consistant perfecta. Tactus quippe primus est sensuum, et aliorum fundamentum, in quo prædominari oportet terram quantum ad molem. Ad hoc quoque quod mixtum sit ad sentiendum idoneum, necesse est in eo prædominari ignem quantum ad suam virtutem, puta calorem : calor quippe et spiritus, instrumenta sunt sensitivæ virtutis. Inchoat enim motus in omnibus sensibus per ignis subtilitatem. Requiritur ergo terra, ut corpus sit solidum ; exigitur aqua, quæ partium continuationem cohærentiamque efficiat ; aer quoque, ut rarefactionem inducat; et ignis, qui alteret, mobilitatem quoque et agilitatem præcipue conferat.

Chapter 36 of 106