Propositio 35
Reptilia, gressibilia, volatilia, et natatilia, ab invicem distinguuntur.
Reptile namque vocatur, quod uno simplici motu processivo toto se corpore rapit, nec utitur distinctis ac specialibus membris ad motum, puta ala, pede, aut pennula. Gressibilia appellantur, quæ pedibus gradiuntur. Volatilia alis feruntur. Natatilia pennulis tanquam remis procedunt. Porro reptilium quædam exstant terrestria, quædam aquatica. Reptile enim vocatur, quoniam repit et rependo se rapit in motum: quod pluribus modis peragitur. Quædam equidem rapiunt se virtute costarum, ut serpentes; quædam, vi annulorum quorumdam, ut animalia annulosa; quædam, vi oris, ut vermes quidam, qui ore terræ affixo, totum corpus suum post se trahunt; quædam se pennulis movent, ut pisces. Insuper in volatilibus consistit in volando diversitas. Quædam etenim nunc se ad altiora attollunt, nunc se ad inferiora deponunt, atque eosdem ascensionis motus frequentius repetunt; alia nunc dextrorsum, jam sinistrorsum divertunt, ita quod parum procedunt in ante; alia grandi festinantia tendunt in anteriora, moxque eadem celeritate revertuntur in posteriora, et diu hoc ipsum continuant. Quædam se flectunt in gyrum, et subito ac frequenter hujusmodi motus exercent, jam paulo latius, modo contractius. Nonnulla tremulis ac sæpe reverberatis alis se in eodem suspendunt loco diutius. Alia mox ut se concusserint ad volandum, expedite volant; celeriter quædam concussione alarum ac corporis motione se præparant ad volandum, volantque tarditer. Consimiles varietates natandi considerari queunt in piscibus.
Chapter 37 of 106