Propositio 36
In omni ente creato, compositio, distinctio, ac multiplicitas aliqua assignatur.
Quia, ut patuit, extrema universitatis simplicissima sunt, et per se ac primo diversa, utpote:1 Deus supergloriosus, qui est purus actus, in se ipso infinite omniformiterque perfectus; et materia prima. In ceteris inter ista extrema contentis, inveniuntur actus et potentia, hoc est, aliquid habens se per modum actus, seu activi et formalis ac motivi principii; aliquid quoque se habens per modum potentiæ, seu passivi, mobilis perfectibilisque principii, cujus est perfici et moveri: unde per modum potentiæ habet se. Denique, quanto creatum plus de actu seu de actualitate sortitum est, tanto primo ac summo enti propinquius atque similius perhibetur, et magis perfectum censetur altiorisque speciei. Quo autem de potentialitate plus habet, eo imperfectius est, magisque indigens, et speciei declivioris. Interea, quidquid perficit aliud, respectu illius se habet ut actus; et quod perficitur, se habet instar potentiæ. Hinc actus et potentia in diversis diversimode assignantur. In rebus enim corporeis forma substantialis est actus; materia vero, potentia: quæ duo realiter distinguuntur. Rursus, in illis actus est natura specifica, seu forma totius; potentia autem, suppositum: quæ quum de se invicem affirmentur, non realiter, sed ratione distincta sunt. Amplius, his concordat dictum illud commune, quod in omni re creata est compositio quædam ex quod est et quo est, intelligendo per quod est, potentiale principium seu ipsum subsistens, et per quo est, actum seu formam. Rursus in creaturis fertur esse compositio quædam ex esse atque essentia, ita quod ipsum esse est actus essentiæ: sicque esse esset quo est, et essentia quod est. Verum de hoc paulo post diligentius disseretur, et an realiter distinguantur, scrutabitur. Præterea, in rebus creatis distinguitur esse, posse et agere; ac ea ad diversa spectant prædicamenta, quorum essentiæ impermixtæ dicuntur, id est diversæ realiter.
Footnotes
-
propos. VIII, XV, XXI. ↩
Chapter 38 of 106