Propositio 37
Simplicitas duplex est, una actualitatis, alia potentialitatis.
Simplicitas namque spectat ad unitatem, et eam concomitatur. Quumque non sit sine necessitate ponenda pluralitas, quanto quid minus eget alterius, tanto plus convenit ei esse unum et simplex. Propterea primum et summum ens est pure ac omnifarie unum et simplex, cujus simplicitas est simplicitas actualitatis et perfectionis, per totius potentialitatis ac indigentiæ exclusionem. Et quanto creatum de tali simplicitate plus participat, tanto perfectius est, et primæ causæ propinquius: sicque intelligentiæ simplices appellantur. At vero simplicitas potentialitatis est per carentiam actualis atque formalis perfectionis. Et quanto quid hoc modo simplicius est, tanto indigentius imperfectiusque consistit. Idcirco in generabilibus et corruptibilibus rebus compositiora sunt perfectiora; simpliciora vero, imperfectiora. Unde homo est compositissimus, quia plura includens, pluresque vires et actiones habens, ac inferiorum formas virtualiter continens. Porro materia et elementa sunt simplicissima inter ista inferiora. In substantiis autem separatis simpliciora sunt perfectiora, puta plus de actualitate et minus de potentialitate sortita.
Chapter 39 of 106