Skip to the text

Propositio 38

Quæstio ista, an esse et essentia in rebus creatis realiter distinguantur, videtur difficilis et pro utraque parte probabilis; attamen verius reor quod realiter idem sint.

Hæc etenim quæstio vetus est, et ab antiquo solennes pro utraque parte habuit defensores, sicut et modo. Nam et Avicenna et Algazel opinati sunt, quod realiter distinguantur ab invicem in eodem, loquendo de esse actualis exsistentiæ: quam opinionem secuti sunt Thomas, Ægidius, Bonaventura, Guillelmus ac alii plures. Porro Commentator videtur sensisse contrarium; et hanc opinionem sunt assecuti Albertus, Henricus, Udalricus, cum suis.

Potissima autem ratio primæ opinionis est, quod res, seu essentia, et natura ac quidditas rei, perfecte potest intelligi, non intelligendo quidquam de ejus esse, imo vere intelligendo ipsam non esse: quod stare non posset, si essent idem in re. Intelliguntur namque essentia rosæ quidditasque tonitrui, dum definiuntur, quamvis exsistentialiter non sint, etiam in medio hiemis.

Itaque Thomas in tractatu suo de Esse et essentia, arguit ita: Quidquid non est de intellectu quidditatis et essentiæ, hoc est adveniens extra, et faciens compositionem cum essentia, quoniam essentia sine his quæ sunt partes essentiæ intelligi nequit. Sed omnis essentia intelligi potest absque hoc quod intelligatur aliquid de esse suo: possumus enim intelligere quid sit homo aut phœnix, et tamen ignorare an esse habet in rerum natura. Ergo esse est aliud ab essentia.

Verum ad hoc dici possit, quod esse et essentia realiter idem sunt, ideoque impossibile est intelligi essentiam, non intelligendo ipsum esse materialiter sive realiter, puta quantum ad id quod est; nihilo minus intelligi potest essentia, non intelligendo esse ipsius formaliter, hoc est non intelligendo ipsum esse secundum propriam rationem qua dicitur esse: quemadmodum intelligimus cursum quantum ad suam quidditatem, prout est nomen significans per modum quietis, et ignoramus an quid actualiter currat; attamen cursus et currere realiter idem sunt. Præterea, species non est de intellectu generis; nihilo minus genus et unaquæque species ejus realiter idem sunt, quum genus de qualibet sua specie prædicetur. Rursus, quamvis species non sit de sui generis intellectu, non tamen facit realem compositionem cum eo, nec essentialem distinctionem ab ipso, quum sint idem realiter, quamvis non convertibiliter. Istud evidentius elucescit. Nihilo minus Bonaventura, Guillelmus Parisiensis, Ægidius, et alii quidam prætactam opinionem sequuntur, dicentes: Quum omne creatum habeat esse ab alio, et in potentia sit ad illud, ac ipsum esse participet, non est ipsum esse: alioqui esset esse in se et per se subsistens, non receptum, et actus purus, ac penitus simplex.

Porro Henricus in pluribus Quodlibetis et Summa, his fortiter contradicit:1 Oportet, inquiens, circa hæc primo excludere falsam imaginationem de participatione ipsius esse. Idcirco sciendum, quod creaturam participare esse a Deo, intelligi potest dupliciter. Primo ipsam creatam essentiam concipiendo quasi substratum aliquid, ipsumque esse quod participat, quasi receptum in illa tanquam formam (seu actum) essendi qua dicitur esse, prout corpus dicitur album recepta in se albedinis forma. Quod sonare videntur verba Boetii, asserentis: In creaturis aliud est ipsa essentia creaturæ, aliud esse ipsius. Propter quod aliqui opinantur, quod creaturæ se habent ad Deum participando esse ab ipso, quemadmodum aer ad solem recipiendo lucem ab illo: ita quod sicut aer de se obscurus est, nec claritatis luce perfunditur nisi a sole; sic creatura est expers ipsius esse nisi a Deo participet illud. Secundo intelligi potest, quod essentia creaturæ accipiatur ut quid abstractum per intellectum, indifferens ad esse et non esse, quod de se est non ens, habens tamen formalem in Deo ideam, per quam est in Deo ens quoddam antequam fiat ens in propria natura ac specie, quemadmodum quælibet res est ens in Deo (juxta illud: Quod factum est, in ipso vita erat), et tunc fit ens in actu, quum2

Deus eam producit ad similitudinem ideæ quam habet de re illa in se; et quod ex hoc dicitur participare esse, quod est illius ideæ similitudo expressa in effectu, quia essentia creaturæ in quantum est effectus Dei, est quædam similitudo ipsius. Non autem similitudo Dei impressa rei qua creatura participat esse, est aliquid præter essentiam creaturæ realiter distinctum ab ea. — Idcirco erroneus est primus ille intellectus participandi ipsum esse a Deo; nec est intellectus, sed imaginatio magis phantastica. Non enim imaginari debet essentia creaturæ sicut aer indifferens ad obscuritatem et luminositatem, sed velut radius quidam in se natus subsistere, productus a sole. Itaque creatura participat esse Dei per hoc quod in sua natura est quædam divini esse similitudo: sicut imago sigilli, si in se subsisteret extra ceram, esset in sua essentia similitudo sigilli, non per aliquid superadditum ei. Hinc in creaturis esse non est aliud ab essentia. Nec in hoc est potius dubitandum de esse et entitate rei, quam de bonitate, veritate et unitate ipsius: quæ sunt realiter idem cum essentia rei, quoniam ab eodem res habet esse, et quod sit bona ac vera et una, videlicet in quantum in sua essentia est quædam similitudo bonitatis et veritatis ac unitatis divinæ. Unde secundum Philosophum quarto Metaphysicæ, in nullo differunt homo et unus homo et homo ens. Ideo multum erravit Avicenna, dicendo quod ens et unum significant dispositiones essentiæ additas.

Denique, si esse est aliud ab essentia, aut est res increata, aut creata: non increata, quum Deus non sit esse rerum creatarum nisi causaliter. Ergo est res creata. Res autem creata non habet esse a se: ergo hoc esse habet esse participatum et acquisitum. Si ergo esse participatum et acquisitum, est aliud ab eo cujus est, quæro de illo esse an sit aliud ab eo cui acquiritur: sicque procedetur in infinitum, aut devenietur ad aliquod esse quod non sit aliud ab eo cujus est. Et qua ratione statur in una essentia et in ejus esse, ita quod unum et idem sunt, eadem ratione in aliis. Præterea, esse illud aut est substantia, aut accidens. Si substantia, ergo aut forma, aut materia, aut quid ex utraque compositum: sicque esset essentia aut pars ejus. Si accidens, ergo substantia habet esse per accidens suum, et non per se nec primo, imo accidens illud per quod habet esse, magis est ens per se et primo quam substantia: quod est contra omnem philosophiam ac rationem. Et si est accidens, dic in quo prædicamento.

Præterea, juxta Aristotelis documenta, omnis entitas positiva realis, est in aliquo decem prædicamentorum, estque vel substantia, aut accidens, nec est medium. Et si dixeris quod esse habet se medio modo inter accidens atque substantiam, videtur hoc esse figmentum a nullo authenticorum prolatum. Aut enim est per se subsistens, aut essentialis pars subsistentis, et ita erit substantia; aut est inhærens alterique innitens, non valens stare in se neque per se, et sic accidens esset. Rursus, nihil agit nisi ut in actu, nec potest aliquid operari nisi realiter actualiterque consistens: propter quod actus secundus dicitur præsupponere actum primum, videlicet esse. Si ergo essentia realiter differt a suo esse, ipsa non poterit exercere, effluere, producere, causare, aut conferre ipsum esse. Insuper, esse est primum inter creata, et formalissimum, communissimum actualissimumque eorum, ut in libro de Causis asseritur: unde ipso sublato, nil remanet aliorum, ergo nec forma substantialis: imo nec forma separata, ut intelligentia, remanet quid in actu, ipso esse sublato. Sed forma ex propria atque intrinseca ratione est actus: ergo hoc ei nequit auferri per ablationem extrinseci, saltem formæ realiter a se distinctæ. Postremo, realiter distincta potest Omnipotens separare, separatimque conservare, potissime dum nullum eorum est accidens, nec pura potentia: potest ergo

Creator essentiam saltem intelligentiæ conservare in rerum natura, sine actuali esse seu exsistentia ejus. Ergo hoc facto essentia intelligentiæ actualiter erit, puta permanens in rerum natura; et actualiter non erit, quia ab actuali exsistentia realiter separata: sicque contradictoria simul stabunt. Rursus, essentia ex propria ratione est recessus a non esse, et aliquid positivum extra intellectum, ac terminus productionis realis ut hæc seu in supposito, imo per se sine reali adjuncto, in separatis: ergo sine omni superaddito convenit ei esse.

Interim advertendum, quia ut in fine quinti Metaphysicæ suæ loquitur Avicenna, duplex est esse creaturæ, videlicet: esse essentiæ, quod est esse quidditativum, quod exprimit definitio rei, et convenit ei ex propria ratione: quod omnes concorditer fatentur realiter idem esse ipsi essentiæ. Aliud est esse actualis exsistentiæ, competens enti ut est effectus Creatoris et terminus productionis realis: de quo esse est præsens controversia. Hinc (ut testatur Doctor solennis) unum et idem in re vocatur et est essentia, comparatum ad Deum consideratum sub ratione causæ exemplaris formalis formantis, qui juxta idealem suæ mentis conceptum præstituit, instituit et præfixit unicuique rei essentiam et naturam specificam; et hoc idem vocatur et est ipsum esse seu actualis exsistentia, prout comparatur et refertur ad Deum acceptum sub ratione causæ efficientis, cujus est rem ad extra producere.

Est ergo Alberti et Henrici positio, quod esse atque essentia non differunt in re, sed ratione, intentione, habitudine, seu relatione: ita quod esse quod est actus essentiæ, relatum ad essentiam a qua fluit, vocatur esse essentiæ; in quantum vero participatur ab eo quod est, quod accipit esse secundum quod tangitur causalitate quadam causæ efficientis, vocatur esse actualis exsistentiæ. Hinc Henricus decimo fassus est Quodlibeto: Essentia creata, in quantum per se ipsam absque omni absoluto ei superadjuncto, est similitudo quædam divinæ essentiæ acceptæ in ratione causæ formalis exemplaris, habet quod esse essentiæ convenit ei;3 in quantum vero sic sumpta, est effectus divinæ potentiæ sumptæ sub ratione causæ efficientis, habet quod convenit ei esse exsistentiæ.

Footnotes

  1. Quodlib. 1, q. 9. ↩

  2. Joann. 1, 3, 4. ↩

  3. quæst. 7. ↩

Chapter 40 of 106