Propositio 39
Quædam sunt difficulter cognoscibilia propter suæ eminentiam entitatis, quædam ob suæ entitatis deficientiam.
Quod est, quoniam sicut se habet res ad esse, ita ad cognosci; et quantum unumquodque habet de entitate, actualitate et formalitate, tantum et de cognoscibilitate. Hinc excellentiores essentiæ, ut intelligentiæ, dicuntur manifestissima naturæ, hoc est evidentissimæ cognoscibilitatis ex sua natura. Sed quoniam inter potentiam cognoscentem et ejus objectum oportet esse proportionem, mensque humana in ordine intellectualium animorum sit ultima, hinc ad illorum sublimium et separatorum notitiam est defectuosa ac debilis, quemadmodum noctuæ visus ad intuitum solis. Aliqua demum sunt modicissimæ entitatis, ut materia prima, et entia successivæ naturæ et eis annexa, ut motus et tempus, momentum in motu, instans seu nunc in tempore, punctum in linea: idcirco de horum entitate et proprietatibus multæ fuerunt opiniones. Propter quod Philosophus sensit, tempus partim habere suum esse in rerum natura, et partim in anima. Sanctus vero Augustinus in libro Confessionum opinatus est, tempus nil esse nisi protensionem intellectus seu animæ circa rem temporalem. Alii putaverunt tempus esse ipsam temporalium rerum durationem. Porro Aristoteles definivit, quod tempus sit numerus seu mensura motus secundum prius et posterius, id est quantum ad priorem posterioremque motus partem. Nonnulli imaginantur tempus realiter esse motum, non cujuscumque rei, sed mobilis primi. Constat autem ex his, quod quædam sunt res permanentis naturæ, quædam successivæ.
Verum de temporis entitate et proprietatibus distinctioneque ejus ab æternitate et ævo, dictum est plenius super primum et secundum Sententiarum.1
DE ANIMA RATIONALI
Footnotes
-
Cf. t. XIX, p. 369 C et s.; XXI, p. 126 B et s. ↩
Chapter 41 of 106