Propositio 40
Cognitio animæ rationalis vehementer excellenterque confert ad contemplationem Creatoris, atque totius notitiam universi.
Quod est, quia in anima rationali relucet Conditoris imago, et tam superiora quam inferiora creata resplendent, et virtualiter seu similitudinarie continentur ac repræsentantur in ipsa. Anima quippe per cognitionem et dilectionem capax est Dei, et suo assimilatur Creatori per sapientiam et caritatem ac virtutum constantiam, et per ceteros habitus et actus intellectuales: ita quod sicut superbeatissimi Creatoris vita in se ipso, est sui ipsius et omnium contemplatio amorosa, atque dilectio contemplativa, sic vita animæ rite dispositæ est contemplatio et dilectio Creatoris ac creaturarum in ipso. Per actus quoque justitiæ, per directionem prudentiæ, per fortem et inavertibilem adhæsionem cum bono honesto, per puram occupationem in omni actu virtutis, ac detestationem et fugam totius fœditatis, inordinationis et carnalitatis, conformatur, accepta et cara efficitur universorum principio simplicissimo, essentialiter sancto ac justo et supersapientissimo Deo.
Denique anima cum formis substantialibus inanimatorum communicationem et assimilationem habet in esse; cum formis vegetabilium, in esse et vegetabiliter vivere; cum formis animalium, in esse, vivere, sentire, movere ac informare; cum angelis et separatis substantiis, in intelligere intellectualiterque diligere, ac ceteris actibus scientiæ, sapientiæ ac virtutum, imo et in subsistentia per se ac immortalitate; cum superincomparabili etiam Deo, in actibus jam prætactis: et item, quod sicut Deus omnipotens et immensus se habet ad universum, illud regendo, vivificando, conservando, ac demum in ipso toto et in qualibet ejus parte exsistendo, sic anima rationalis ad suum se habet corpus, exsistens tota in toto, et tota in qualibet ejus parte; nec sic corpus suum informat, quin et manendo in corpore sit aliquo modo super corpus elevata et libera, ac insuper per se subsistens, prout hoc infra patebit. Amplius, sicut Creator altissimus cuncta constituit in esse naturali, sic anima ponit materialia cuncta in esse intelligibili. Quemadmodum etiam universa in Deo causaliter idealiterque relucent et continentur, ita in anima virtualiter et similitudinarie omnia repræsentantur.
Præterea omne ens, substantia accidensve consistit; omnis quoque substantia aut corporalis est, aut incorporalis; conformiter omne accidens est vel materiale aut immateriale: et ecce hæc omnia in homine, qui potissime est suus intellectus seu anima, inveniuntur. Recte ergo ac merito ipse homo minor mundus vocatur et omnis creatura, ipsaque anima est quodammodo omnia. Itaque qui animam rationalem hominemve cognoscit, omnia aliquo modo intelligit: imo per hoc quod in anima intellectuali actum et potentiam consistere speculamur, scimus et assignamus modum qualiter in intelligentiis valeat esse et sit gradus, ordo, pluralitas specierum, prout hæc infra elucidabuntur.
Chapter 42 of 106