Propositio 41
In anima rationali sunt quinque sensus exteriores, ac totidem (ut probabiliter fertur) interiores.
Equidem in numero sensuum exteriorum omnes concordant. Attamen tactum multi affirmant unum materialiter, puta ex parte subjecti, quia per totum corpus extenditur: qui nihilo minus formaliter diversificatur, et in plures dividitur species, secundum quod plurium contrarietatum est perceptivus. Verumtamen omnia illa tactus objecta in una communi conveniunt ratione tangibilis: propter quod magis apparet nonnullis, quod tactus quoque, sicut et visus, formaliter unus sit.
Porro de numero interiorum sensuum est duplex opinio. Una, quod quinque sint, utpote: sensus communis, cujus est exteriorum sensuum recipere species, et inter eas distinguere; et alius sensus, cujus est hujusmodi similitudines reservare, quem aliqui imaginationem, alii phantasiam appellant. Tertius demum sensus interior ponitur, ad quem pertinet ex speciebus sensu exteriori sensatis elicere species forinsecus non sensatas: quemadmodum ovis viso lupo, mox inimicitiam nocumentumve apprehendit, et fugit. Hæc vis in brutis æstimativa, in hominibus cogitativa nuncupatur. Quartus vero sensus interior, memoria dicitur: cujus est hujusmodi species retinere. Porro inter hos duos sensus ponunt nonnulli alium intermedium sensum, qui formas imaginatas variis modis dividit et componit, formans ex eis similitudinem rei nunquam sensatæ: ut dum ex specie auri quod vidimus, et similitudine montis quem intuiti sumus, imaginamur aureum montem. Quæ operatio homini inest, non brutis. Hanc opinionem secuti sunt Avicenna et Algazel ac Albertus, qui inter imaginationem et phantasiam distinguunt. Averroes vero ad hanc operationem ait sufficere vim imaginativam: quod et Thomæ probabilius visum est.
Assignantur item quinque sensibilia communia, sic vocata quoniam unumquodque eorum pluribus exterioribus percipitur sensibus. Nec sunt sensibilia per accidens, quia per se operantur ad modum sentiendi diversa: quæ sunt magnitudo, motus, figura, numerus, et quies. Hæc quum alibi habeantur undique diffuse, breviter sufficiat tetigisse.
Postremo, quoniam vis cogitativa seu æstimativa apprehendit aliquid tanquam conveniens seu nocivum, et rursus tanquam arduum seu difficile ad obtinendum aut evitandum; hinc in hac potentia fundatur atque in ejus organo subjectatur vis sensibilis appetitiva, quæ in concupiscibilem irascibilemque dividitur.
Chapter 43 of 106