Skip to the text

Propositio 42

Duplex intellectus consistit in anima, puta agens et possibilis.

Quod est, quia supremus actus animæ rationalis est immaterialia, universalia ac divina cognoscere. Quumque cognitio ejus intellectiva, interior ac universalis, a sensitiva, exteriori ac particulari inchoetur, dependeat ac procedat, indiget quadam vi inorganica, immateriali ac libera, qua a sensibilibus speciebus ac phantasmatibus eliciat ac abstrahat species intelligibiles generales, a materia (saltem signata) et appendicibus ac conditionibus ejus depuratas ac liberas, quæ sint universalium quidditatum repræsentativæ; sicque anima intellectiva ex speculatione atque notitia causatorum et particularium, temporalium et contingentium rerum, ad primarum et universalium causarum, ad necessariorum et invariabilium divinorumque entium, imo et ad primi superaltissimi omnium fontalis principii agnitionem elevetur, proficiat ac pertingat. Porro ista vis animæ, intellectus agens vocatur. Quum enim intellectus humanus primo sit imperfectus, nudus, capax receptivusque specierum, oportet in anima intellectiva esse quoddam activum principium, per quod fiat actu intelligens: natura namque non deficit in necessariis, imo unicuique rei largitur virtutem exsequendi proprium actum. Unde dixit Philosophus tertio de Anima, quod in omni natura in qua est aliquid omnia fieri, etiam aliquid est quo est omnia facere. Hinc rursus intellectum agentem comparat lumini, eo quod habeat se ad phantasmata sicut lumen solis ad colores: quoniam sicut color luce solis perfusus movet et actuat visum, ita phantasma lumine intellectus agentis quasi clarificatum, formatum, imbutum, irradiatum, diffusivum est similitudinis depuratæ ad intellectum possibilem, cooperante, ut tactum est, intellectu agente. — Verumtamen materia ista multum exstat difficilis. Verba quoque Aristotelis sunt obscura: propter quod præcipui Peripatetici ea variis modis exposuerunt, et circa hoc diversimode opinati sunt, et graviter erraverunt.

Et posset hic quæri utrum intellectus agens intelligat. Ad quod octavo Quodlibeto respondet Henricus quod non. Cui obviare videtur quod tertio de Anima Aristoteles protestatur, quod intellectus agens semper intelligit, et non nunc quidem intelligit, nunc vero non.1 Quocirca expositores catholici asserunt, quod quantum in ipso est, semper intelligit. Præterea, actio qua a phantasmate abstrahit speciem, est actio vitalis et intellectualis: ergo cognoscit quid agat, præsertim quum (teste Philosopho) sit possibili intellectu præstantior, et actu ens ac separatus: propter quod videtur super se ipsum et super actum proprium reditivus. Si autem ipse intelligit, non erit necesse intellectum possibilem ponere. Quocirca dicendum videtur, quod anima per sensum exteriorem et interiorem, per imaginationem et vim cogitativam gradatim ad puram et intellectualem proficiscens notitiam, per intellectum agentem tanquam per lumen spirituale sibi cognatum irradiat super phantasma, et abstrahit ab eodem intelligibilem speciem: ita quod ipsius intellectus agentis non est proprie intelligere elicitive, sed potius dispositive, in quantum sic præparatorie cooperatur ad actum intelligendi formaliter. Dicitur etiam separatus, quoniam non est organica materialisve virtus; et itidem, quia est actu ens, quum sit essentia quædam corpori non immersa.

Footnotes

  1. quest. 12. ↩

Chapter 44 of 106