Propositio 43
Anima humana vere est rationalis et intellectiva formaliter.
Quod est, quoniam omnis res creata speciem suscipit a perfectione sua essentiali, intrinseca, propria et suprema, quam habet in sua natura: quæ perfectio est species, id est pulchritudo ejus interior et essentialis ornatus superior. Homo autem rationalis est creatura, et rationale est differentia ejus; atque ex naturali ipsius virtute convenit ei vis discursiva et intellectualis cognitio, imo et simplex apprehensio veritatis in multis, contemplatio quoque divinorum et æternorum, ac prorsus immaterialium rerum. Certumque est, quod ad horum intuitum et amorem per nullam organicam pertingere valet potentiam, per nullam vim cognitivam sensitivam, per nullam corporalem aut materialem virtutem: hæ etenim vires ultra gradum proprium nequeunt erigi, neque ad insensibilia elevari. Ratio ergo inorganica et immaterialis est vis; similiter intellectiva potentia, universalium intuitiva. Suntque eadem virtus innata, quæ ut discursiva ex notis ad incognita, ratio appellatur; in quantum vero verorum simplici mentis ictu interno apprehensiva, intellectus vocatur. Denique istud unusquisque veraciter sapiens in se ipso assidue experitur, quod utique ex sua natura exercere potest hujusmodi actus, et ita se elevare ad separata et immaterialia illa objecta, imo usque ad contemplationem supersimplicissimi Dei.
Insuper unicuique creaturæ innata, et a primo suo effectivo principio est collata vis exercendi propriam operationem, per quam pertingere potest ad naturalem et proprium suum finem, suæque institutionis et productionis perfectionem finalem ac ejus objectum: alioqui natura in necessariis esset deficiens. Homo igitur in sua natura specifica substantialique forma, rationalis et intellectualis est potentiæ; et tam intellectum agentem, cujus est species intelligibiles denudare, abstrahere, illustrare, quam intellectum possibilem, cujus est eas recipere, conservare, ac per eas cognoscere, habet in se, ut vere ingenitas vires in essentia suæ animæ radicatas atque ex ea fluentes, quemadmodum ignis in sua natura calorem habet ac levitatem. Hinc elucescit, quod intellectivum principium, id est anima rationalis et intellectualis, est vere substantialis forma hominis humanique corporis, cui et immediate conjungitur, quum illud ad ejus susceptionem sufficienter fuerit præparatum.
Chapter 45 of 106