Skip to the text

Propositio 44

Rationalis anima non sic est corporis forma, quin etiam illud informando sit elevata et in se congruenter subsistens.

Quod est, quoniam naturalis potentia non est eminentior, liberior, independentior, quam essentia a qua fluit, atque substantia cui innititur et in qua subjectatur. Quum igitur juxta probata, intellectus sit vis inorganica, simplex, nulli immixta, ad altissimorum intuitum elevata, nequaquam ipsa substantia animæ corpori est immersa, neque ab ipso totaliter comprehensa, sed esse ejus in ipsa perseverat quoad suum supremum; nec sic illud communicat corpori, quin et in eodem ipsa per se vere subsistat. Quod est, quoniam anima rationalis universas formas inferiores in se virtualiter comprehendit, sicut numerus major minores; idcirco substantiale esse animæ rationalis tam fecundum, excellens et plenum est, ut et corpori communicetur, et illud essentiet et sustentet, vivificet, moveat ac informet, secundum quod inferiores formas virtualiter in se complectitur, continet et includit. Nihilo minus, in quantum intellectualiter vitale, et cum separatis substantiis habens intellectualitatis consortium, in se liberum permanet, subsistens ac separatum. Nempe id exigit venustissimus ordo mundi atque pulcherrima rerum connexio, ut inter formas totaliter separatas in se libere subsistentes, ut sunt intelligentiæ, et inter formas immersas materiæ et inseparabiles ab eadem, sint formæ modo medio se habentes, ut tactum est, utpote animæ rationales.

Verumtamen anima talis exsistens in corpore, non proprie est persona, quum sit substantialis pars hominis, nec habens esse omnino in se et per se subsistens, quamvis subsistat per se aliquo modo, sicut expressum est. Propterea, quod S. Gregorius Nyssenus, frater B. Basilii, in libro suo de Homine protestatur, animam etiam in corpore consistentem esse personam, quod Albertus quoque allegat et approbat, moderandum censetur, non extendendum: ut dicatur persona, large sumpto hoc nomine, quia est rationalis essentia, per se aliquo modo subsistens. Postremo nec proprie verum est, quod homo sit anima rationalis utens corpore: quanquam Plato id dixerit, Hugo quoque de S. Victore, et alii quidam, asserentes materiam non esse aliquid essentiæ rei naturalis. Homo namque est animal; anima autem non est animal, quum animal sit corpus animatum sensitivum.

Chapter 46 of 106