Skip to the text

Propositio 45

Non est necesse hominem in omni actu intellectivo phantasma aliquod speculari.

Quod est, quoniam agere sequitur ipsum esse a quo procedit; modus quoque agendi parificatur modo essendi: ideo, sicut esse animæ rationalis quantum ad gradum suum supremum, est liberum et super corporis exsistentiam elevatum, subsistens et stans in se; sic actio animæ rationalis quoad gradum suum diviniorem, videlicet cognitio intellectiva, contemplatio pura et intuitiva, non reflexa, est absque corporis communione et independens ab illo, consistens et manens in simplici mente.1 Porro si instes, quoniam Aristotele teste, oportet intelligentem phantasmata speculari, imo divino et sacratissimo Dionysio protestante, impossibile est nobis resplendere divinum radium, nisi circumvelatum variis tegumentis sensibilium formarum; dicendum, quod aliter judicandum est de re quoad suum exordium, et aliter quoad suum processum. Quumque intellectiva nostra cognitio a sensitiva incipiat, rite conceditur quod intelligentem, in suæ intellectionis primævo exordio et in oblitorum recordatione ac nova instructione, necesse sit speculari phantasmata. Quum autem scientiam est adeptus et intelligibili specie informatus, potest uti scientia, et actualiter contemplari, intelligere, considerare, nequaquam ad phantasma se convertendo: imo hoc puritatem intelligentiæ impediret, contemplationisque claritatem ac aciem offuscaret. Denique species illa intelligibilis a materialibus appendicibus jam depurata, in intellectus lumine conquiescens, sufficienter repræsentat suum objectum seu naturam cujus est species, imo limpidius quam si ad phantasma retorqueatur: ergo per ipsam natura intelligibilis clare et sufficienter conspicitur, quemadmodum in ea satis pure relucet. Amplius, sensibilia exteriora ab interioribus sensibus cognoscuntur per species in interioribus sensibus reservatas, etiam in exteriorum objectorum absentia; nec opus est species illas intus contentas ad exteriora reflectere. Quum ergo species intelligibilis in intellectu persistens, clarior vigorosiorque consistat ad repræsentandum suum objectum seu intelligibile, quam species illa interioris sensitivæ potentiæ ad repræsentandum objectum sensibile, constat non oportere in omni actu intellectivo ad phantasma respicere. Cujus aptum assignatur exemplum: quoniam volens transnavigare, indiget nave; et volens ascendere, eget scala: quum vero ad concupitum pervenerint locum, non indigent instrumentis et adminiculis illis ad manendum et agendum ibidem.

Præterea, juxta Aristotelis documenta libro de Anima et alibi, si anima hominis nec habet neque habere potest aliquam operationem intellectualem a corporis communione liberam et immunem, sentiendum est ipsam esse a corpore inseparabilem ac mortalem; si vero habet hujuscemodi actionem, immortalis censenda est. Sed multi, imo præcipui horum qui dicunt animam sine speculatione phantasmatum intelligere non valere, fatentur animam naturaliter immortalem, atque hoc ipsum sensisse Philosophum, naturali etiam ratione hoc idonee posse probari: ergo sibi ipsis contrarii sunt, asserendo animam non posse intelligere sine phantasmatum speculatione, et tamen eam immortalem exsistere, ac naturaliter separabilem esse a corpore. Et item, si Aristoteles sensit quod anima rationalis sit immortalis, ergo sensit quod juxta sensum inductum, sine phantasmatum adspectione intelligere queat. Quod si responderint sicuti solent, quod anima separata habet alium modum essendi, et per consequens alium modum intelligendi, jam in ista solutione est fallacia petitionis principii. Hoc quippe restat probandum, quod anima possit separari a corpore; nec potest probari, nisi probetur quod exsistens in corpore, habeat actionem in qua non communicet neque concurrat corpus seu virtus organica, aut sensus interior ac phantasma.

Interim, præinducta magni et divinissimi auctoritas Dionysii ipsos non adjuvat. Certum est equidem, quod princeps ille theologorum docuerit nos ad divinorum cognitionem duplici modo ascendere, puta symbolice et anagogice. Symbolicus ascensus est, ex sensibilium et materialium rerum consideratione, ad immaterialium ac divinorum et superpurissimi primi entis speculationem assurgere. Anagogicus demum ascensus est, ex irradiatione theorici luminis intellectualisque radii et immaterialium essentiarum notitia, ad primæ veritatis ac divinorum contemplationem erigi et perduci. De prima ergo assurrectione, non de secunda hac superductione, suscipienda est illa auctoritas. Hinc primo capite Mysticæ theologiæ edocet Sanctus ille, ut in anagogica illa contemplatione ac mystica visione relinquamus et transcendamus nos ipsos, et sensibilia universa ac cuncta creata, sicque ad supersubstantialem divinæ et increatæ caliginis radium elevemur.

Quibus consonat quod præcipuus ille gigas, Platonem loquor, qui (ut octavo de Civitate Dei disseruit Augustinus) ceteris gentium philosophis longe recteque prælatus est, docuit. Nempe (ut nono de Civitate Dei recitat sanctus et subtilissimus Augustinus) summus Deus, secundum Apuleium Platonicum, sic a Platone laudatur, quod ipse solus, qui nequit humani sermonis penuria vel modice comprehendi aut exprimi, vix a sapientibus viris, quum se vigore animi quantum possibile est a corpore abstraxerint, contemplatur; ipsumque interdum velut in altissimis tenebris rapidissimo coruscamine, instar supercandidissimi luminis intermicare: quod plane non nisi in pura et maxima a cunctis corporeis abstractione peragitur. Hoc et Aristoteles tetigisse videtur, dicendo quod vita nostra aliquando ad momentum talis est, qualis æternaliter est vita primi principii.

Verumtamen S. Thomas in libris suis sæpissime fatetur, hominem in hac vita intelligere non posse nisi speculando phantasmata. Imo in Scripto secundi fatetur, mentem humanam ab angelo non posse immediate illuminationem ac revelationem suscipere, sed per applicationem luminis mentis angelicæ ad phantasmata sensus interioris:2 quia nec species in intellectu angelico exsistentes, proportionatæ sunt intellectui hominis. Quod, ni fallor, stare non valet: quoniam inter recipientem et receptum, et inter applicantem et eum cui se applicat, oportet esse proportionem, convenientiam et conformationem. Quumque intellectiva vis animæ sit inorganica et immaterialis, super tempus atque continuum elevata, ac primæ et increatæ lucis signaculum et imago, incomparabiliter proportionatior conformiorque consistit menti angelicæ et lumini speciebusque ejus, capacior quoque applicationis et irradiationis illius quam phantasma, quod est corporalis materialisve similitudo rei sensibilis, in interiori sensu consistens. Potestque angelus universalitatem ac simplicitatem suarum intelligibilium specierum, per se immediate proportionare capacitati intellectus humani magis quam grosso illi phantasmati . Præterea, species et ideæ mentis divinæ incomparabiliter simpliciores sunt in essendo et universaliores in repræsentando, quam species intellectus angelici; nihilo minus angeli sancti a Deo immediate possunt illuminari, suntque capaces irradiationis divinæ immediate: ergo multo plus illuminabilis est mens humana immediate ab angelo.

Adhuc autem in prima parte Summæ, septuagesima sexta quæstione, fassus est sanctus Doctor: Anima humana in universitate formarum in nobilitate suprema est; hinc sua virtute in tantum excedit corporalem materiam, quod habet potentiam quamdam ac operationem in quibus nullo modo communicat corpus, videlicet vim et actionem intellectualem. Hoc ipsum affirmat et probat in Summa contra gentiles, libro secundo. Et si ista ita se habent, consequens est, quod actualis intellectio est sine conversione et speculatione phantasmatis, ita quod ad eam non requiritur cooperatio et concursus sensitivæ potentiæ interioris, nec repræsentatio et speculatio phantasmatis inibi exsistentis: alioqui corpus cum sua potentia in illa operatione communicaret.

Postremo hoc sensisse videtur Boetius circa finem de Consolatione philosophiæ:3 Hominem, inquiens, aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intelligentia contuetur. Sensus enim figuram in subjecta materia constitutam, imaginatio vero solam sine materia judicat figuram; ratio vero hanc quoque transcendit, speciemque quæ singularibus inest, universali consideratione perpendit; intelligentiæ autem celsior oculus simplicem formam pura mentis acie contuetur.4 Ratio quoque quum universale quid respicit, nec imaginatione nec sensibus utens est.

Hanc positionem Platonici sunt secuti, itemque Peripatetici, qui dixerunt hominem in hoc statu separatas cognoscere posse substantias quoad quid, ut Avicenna, Algazel, Averroes, Alexander, Avempote, Alphorabius, Abubather, Theophrastus, Themistius.56

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. 1. ↩

  2. Cf. t. XXI, p. 412 C ets. ↩

  3. Lib. v, pros. 4. ↩

  4. * forsan illo phantasmate ↩

  5. cap. 50, 51. ↩

  6. art. 1. ↩

Chapter 47 of 106