Skip to the text

Propositio 46

Absurdissimus fuit error Averrois, in cunctis hominibus eumdem numero intellectum ponentis.

Jam namque ostensum est animam rationalem ex sua natura esse rationalem et intellectualem: quod et unusquisque in se ipso certissime experitur. Porro Averroes, refuga legis ac Christi hostis, christianæ religionis sapientiam detestabatur, impiissime asserens animam humanam esse mortalem, nec intellectualem potentiam realiter esse in ea, sed in substantia separata, quam finxit animabus nostris uniri per irradiationem super phantasmata: ex qua utique unione homo nequaquam formaliter ac elicitive intelligeret, sed solum intelligeretur. Nempe, quum intelligere sit immanens actus, in ipsa intellectiva potentia vere, realiter, inhæsive formaliterque consistit, et ipsam ac intellectualem essentiam cujus est vis illa, denominat. Estque mirabile de homine illo, quod tam vehementer erraverit. Etenim supremam vim animæ exsistentem inhæsive in ea, putavit vim cogitativam, quæ et intellectus passivus vocatur. Itaque quod de Pythagora dixit Philosophus, quod multa sciens ignoravit se ipsum, de misero isto Averroe dici potest.

Chapter 48 of 106