Skip to the text

Propositio 47

Rationalis anima, secundum veram philosophiam, est immortalis.

Quod est, quia ut Anaxagoras dixit et Aristoteles approbat, intellectus separatus est et immixtus, nulli quid habens commune, puta immaterialis et inorganica virtus. De quo Aristoteles loquens: Separetur, inquit, hoc ab hoc, id est intellectivum a sensitivo, tanquam perpetuum a corruptibili. Hinc universi Peripatetici atque Platonici, qui concesserunt intellectum vere esse vim animæ ei innatam, et formaliter ac intrinsece convenientem ac inhærentem, senserunt humanam animam immortalem: quod et Plato, ceteris philosophis divinior, in Phædone et Menone ac Timæo clarissime fassus est et probavit.

Denique Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica efficaciter ac subtilissime id monstravit: Omne (inquiens) ad se ipsum conversivum, est incorporeum. Nullum enim corporale ad se ipsum est conversivum: alioqui unaquæque pars ejus cuilibet parti conjungeretur, et totum toti; nec partes distarent ab invicem, ac infinita pertransirentur. Et his in alio theoremate Proclus adjecit: Omne ad se ipsum conversivum, habet substantiam ab omni corpore separabilem. Si enim inseparabile sit a corpore, non habebit operationem separatam a corpore: impossibile namque est substantiæ a corpore inseparabilis operationem esse separatam, alias operatio esset præstantior substantia a qua exit, et minus indigens, ac per se magis sufficiens. Hoc idem in libro de Causis asseritur et probatur.

Amplius, hujus immortalitatis animæ ponit Avicenna sexto de Naturalibus, decem signa. Primum est, quod omnis virtus organica, corpore destructo, destruitur; intellectus vero, corpore deficiente, amplius convalescit. Secundum est, quod nulla vis organica est ad se ipsam reflexiva, nec actus proprii cognitiva; intellectus autem redit ad se, et proprium actum cognoscit. Tertium, quod intellectus agit immediate se ipso, non organo mediante. Quartum, quoniam recipit formam intelligibilem a materia et ejus appendicibus ac conditionibus penitus depuratam. Quintum, quoniam potissima intellectus objecta, sunt prorsus immaterialia, incorruptibilia et æterna. Sextum, quoniam vis intellectiva in senibus magis fortificatur; vis autem organica in senibus assidue debilitatur. Septimum, quod vis organica post fortiorum objectorum apprehensionem, minus fortis est ad suam operationem; intellectus vero econtrario. Octavum, quod nulla organica vis apprehendit et sentit qualitatem suo organo perfecte assimilatam: calefactus quippe non sentit sibi simile calidum, nec hecticus proprium calorem, quamvis intensum, quia ad habitum sibi similem conversus est. Sed intellectus sibi magis assimilata melius apprehendit. Nonum, quod intellectus concipit infinitum et universale, quod est ubique et semper: quod nulli organicæ competit potentiæ. Decimum, quod intellectualis operatio melius et expeditius post separationem a corpore exercetur; imo corporis necessitudines plurimum eam impediunt.

Insuper sola intellectualis essentia est appetitiva boni honesti, ac permanentiæ sempiternæ, naturali etiam appetitu; anima vero rationalis est talis: quumque naturale desiderium nequaquam in toto frustretur, anima hujusmodi rite perpetua perhibetur.

Postremo ad hoc sunt theologica argumenta multo efficaciora : quia ad istud probandum valent omnia quibus fides catholica ostenditur esse a Deo, et novum ac vetus Testamentum desuper esse datum ac confirmatum. Imo jam tot, in novo præcipue Testamento, sunt a morte resuscitati, ut modo non sit de horum veritate ambigendum.

Chapter 49 of 106