Skip to the text

Propositio 49

Rationalis anima est quasi colligatio, horizon et cingulus entium ordinis universi.

Quod est, quoniam anima rationalis omnes inferiores formas in se virtualiter comprehendit, et cum omnibus aliquid habet commune. Nam, quum ordo sit intimus rebus, hoc in omni rerum genere invenitur, quod a distanti in distans fit transitus et connexio quædam per medium quod convenientiam quamdam præcipuam habet, tam cum supremo generis inferioris, et tamen illud in perfectione transcendit, quam cum infimo generis seu ordinis superioris, a quo infimo in perfectione deficit et occumbit. Sic quippe anima rationalis cum formis brutorum, in quibus summa vis cognitiva est æstimativa, in hac ipsa potentia convenit atque in ea excedit. Unde in anima rationali vis illa appellatur cogitativa, quæ apprehendit naturam ut in hoc particulari : propter quod etiam nominatur intellectus passivus. Insuper cum angelo seu separata substantia convenit anima in intellectualitate, in qua nihilo minus imperfectior est etiam infimo angelo. Hinc ipsa rite vocatur ligamentum ac nexus superiorum ac inferiorum, atque horizon seu zona dividens inter ea : cum utroque extremorum partim conveniens partimque differens, plus habens de actualitate et minus de potentialitate quam inferiora, plus quoque de potentialitate et minus de actualitate quam superiora. Ideo species rerum concatenatæ ac instar numerorum se habere dicuntur : ita quod sicut in numeris, unitatis additio sive subtractio variat speciem, ita in entibus universi, additio et subtractio essentialis perfectionis seu gradus, intrinsecæ et quidditativæ completionis speciem mutat. Propterea divinus Dionysius ait : Sapientia Creatoris fines primorum nectit principiis secundorum, puta infimum ordinis superioris cum supremo ordinis inferioris.1 Et rursus disseruit : Supremum generis inferioris cum infimo generis superioris convenientiam grandem sortitur, non tamen perfecte attingit illud. Hoc in omnibus potest perpendi, puta in infima specie animalis, ac suprema specie plantæ, etc.2 Hinc Proclus testatur : Omnium divinorum ornatuum summa ultimis assimilantur superpositorum. In libro quoque de Causis asseritur : Esse quod est post æternitatem et supra tempus, est anima, quoniam est in horizonte æternitatis et supra tempus. Itemque : Inter rem cujus substantia et actio sunt in momento æternitatis, et inter rem cujus substantia et actio sunt in momento temporis, exsistens est medium, et est illud cujus substantia est in momento æternitatis, et actio in momento temporis. Quum enim continuatio seu connexio non sit nisi in rebus similibus, necesse est ut inter extrema sit res tertia media. Hinc demum in ordinibus rerum, secundum dicitur factum in umbra primi, videlicet intelligentia in umbra causæ primæ, et anima intellectualis in umbra intelligentiæ.

DE CORPORIBUS CŒLESTIBUS

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. vii. ↩

  2. De Cœlest. hier. c. xi. ↩

Chapter 51 of 106