Propositio 50
Corpora cœlestia Plato et ejus prædecessores atque sequaces communiter opinati sunt esse naturæ elementaris; Aristoteles vero probavit tenuitque oppositum.
Quod est, quia dixerunt cœlestia corpora esse producta ex primordiali et quasi informi materia, quæ interdum aquæ nomine designatur, ex qua orbes cœlestes constare dixerunt; stellas vero et planetas igneæ esse naturæ sunt opinati. Nam et orbes in diaphaneitate et perspicuitate aquis assimilari dicebant; stellas vero, igni in calore et luce. Porro Aristoteles, libro de Cœlo et mundo, super his aliam philosophiam induxit, probans cœlestia corpora alterius esse naturæ et elementis simpliciora atque nobiliora, ab omni quoque contrarietate elementarique qualitate immunia, ita quod nec gravia exstant nec levia. Cujus opinionis sumpsit occasionem ex speciali et proprio motu eorum, puta circulari, et quia incorruptibilia, et ab omni peregrina impressione ac corruptiva innaturalique alteratione sunt aliena. Denique opinio ista invaluit: de qua tamen quid sentiendum videatur, super secundum Sententiarum expressum est.1
Interim vero, loquendo ut plures, sic potest teneri, quanquam (ut ostensum est) beatissimi patres Ambrosius, Augustinus, Basilius, ex proposito reprobent illam positionem, et tam ipsi quam gloriosi doctores Ecclesiæ Hieronymus, Athanasius, Gregorius Nazianzenus, Chrysostomus, Cyrillus, Theophilus, Gregorius quoque Nyssenus, imo et beatissimus Papa Gregorius, Damascenus etiam, Beda, Strabus, Rabanus, sed et Magister in Sententiis, fateantur cœlestia corpora esse naturæ elementaris: quibus plus credo quam damnatis philosophis. Nonne etiam ignis in sphæra sua orbiculariter circulariterque movetur? Quod si dixeris ex agitatione motus orbis lunæ id ei accidere, non tamen fateberis id ei violentum exsistere: ergo ex sua natura competit ei ita moveri. Qualis est igitur persuasiuncula illa, quod uni simplici corpori non convenit nisi unus motus simplex; et item, quod alius motus naturalis naturaliter convenit elementis, alius cœlis et stellis: ergo diversæ sunt naturæ? Quasi non etiam levioribus elementis, igni et aeri, naturaliter congruat ferri deorsum in generatione mixtorum, per respectum ad naturam universalem, et propter conservationem specierum universi, ut Averroes quoque et Avicenna testantur. Annon et superiori aeris parti et cometæ in ea, naturale est circumferri in gyro? Præterea, primo mobili unus dumtaxat simplex competit motus, inferioribus vero cœlestibus corporibus duplex. Sed et planetis quam multiformes ac varii insunt motus, juxta Ptolemæum, Albumasar, Albategni, Alfraganum, ac ceteros, in orbibus suis in epicyclis atque eccentricis; jamque retrogradi, jam stationarii, jam processivi feruntur. Numquid idem planeta tam diversarum est naturarum? Nam et soli quidam quatuor, alii quinque motus adscribunt. Conformiter, aquæ naturaliter competit sursum moveri in clepsydra, ut vacuum evitetur. Nonne itaque rationabiliter posset defendi, cœlestia corpora sic in elementari natura ac proprietate esse proportionata, contemperata ac moderata, ut naturale sit eis nec sursum neque deorsum, sed circulariter circumferri, quemadmodum et eorum requirit locatio et figura, præsertim per comparationem ad universalem naturam consistentiamque universi servandam?
Nec fingere potes nec dicere, hæc ex ignorantia veræ philosophiæ proferri : quum et doctores scholastici in philosophia præclari sic senserint, et sic esse probaverint. Etenim Guillelmus Parisiensis libro de Universo : Generatio (inquit) novem cœlorum ex aqua est facta : alioqui quid factum est de aqua illa, aut ubi permansit? etc. Et iterum in eodem : Declarabo, ait, firmamentum factum esse in medio aquarum. Quod si dixeris aquas ibi supervacue contineri, respondebo tibi, quod sicut in mundo isto inferiori non sunt supervacuæ aquæ, ex quibus facti sunt pisces, qui et conservantur in aquis; sic nec supervacuæ sunt aquæ superiores, ex quibus facti sunt cœli. Verumtamen longe subtilioris materiæ ac dispositionis nobilioris sunt corpora illa cœlestia; in gravitate quoque et levitate sic moderata sunt, ut nec descendere neque ascendere eis conveniat: quod tibi mirum videri non debet, quum et apud nos quædam sint mixta ita contemperata, ut in medio quodam persistere ipsis sit naturale. His concordant scripta Guillelmi Antisiodorensis episcopi, doctoris eximii, in Summa sua, libro secundo; sed et scripta Doctoris irrefragabilis, Alexandri, in Scripto secundi Sententiarum dicentis : Firmamentum videtur ex informi esse materia de qua legitur Genesis primo, Spiritus Domini ferebatur super aquas.
Ista hoc loco non nisi brevissime tango, quæ omnia super secundum Sententiarum diffusius introduxi.
Insuper Albertus, quamvis de his hinc inde aliter scripserit, nihilo minus super secundum Sententiarum quasi evidentissima attestatione et auctoritate scripturæ sanctæ Geneseos territus et devictus, non aliter ausus est loqui aut scribere :2 Nobis, inquiens, rationabilius dicendum videtur quod ait Magister, utpote ex prima illa informi mole facta esse cœlestia corpora, et quod materia illa in superiori sui parte rarior fuit atque subtilior :3 de qua rariori puriorique parte putantur esse aquæ quæ super firmamentum esse dicuntur. Hanc opinionem sequentes, dicimus aquas super firmamentum esse firmissime propter cœlum crystallinum, quod Sancti ibi esse affirmant; et dicimus quod materia hujus cœli rarior ac subtilior pars est illius primordialis informis materiæ.
Præterea etiam Thomas, quamvis ubertim firmiter asserat, Aristotelem sequens, quod cœlestia corpora non sint elementaris naturæ, attamen istam pertractans materiam, et quasi inter aquas deprehensus, ac veluti metuens ne obruatur eisdem, si secus quam docet Scriptura inde quid senserit, ait in prima parte Summæ : Augustino testante, major est hujus Scripturæ auctoritas, quam omnis ingenii humani capacitas. Idcirco dicendum, quod quomodocumque aut qualescumque aquæ sint super firmamentum, nequaquam dubitandum est eas ibi esse, et sunt aquæ corporales; quales vero sint, oportet inquirere, etc.
Amplius, ut Bonaventura quoque fatetur, non debemus sacram Scripturam ad philosophorum dogmata retorquere, sed econverso. Scriptura igitur veritatis, quæ apertissime loquitur de his aquis et de productione firmamenti ex eis in medio earumdem, non est ad Aristotelis retorquenda doctrinam.4
Verumtamen philosophi nostri in his Aristotelem assecuti, assignant concordantiam quamdam, dicentes quod divina Scriptura ac sancti doctores corpora illa dixerunt elementaris naturæ, propter similitudinem convenientiamque eorum cum elementis in diaphaneitate et claritate ac quibusdam effectibus. Verum concordantia ista non est nisi ad aerem et apparentiam, non ad rem et veritatem: quia hunc sensum sancti Patres excludunt ac reprobant, B. Augustino libro de Trinitate dicente : Quidam præter humum et humorem, id est terram et aquam, et præter aerem et ignem, quintam nescio quam inducunt essentiam. Sancto quoque Ambrosio in suo Hexaemeron :
De natura et qualitate substantiæ cœli quid enumerem ea quæ disputationibus suis philosophi texuerunt, quum quidam eorum quintam quamdam inducant naturam, quoniam elementa proprium habent motum, usum et cursum? Sed non potuit ista opinio propheticæ obviare aut prævalere sententiæ, quam et Christus in Evangelio approbavit; qua dicitur: Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cœli;56 ipsi peribunt, et sicut vestimentum veterascent. Nil igitur agunt qui ad defendendum cœli perpetuitatem quintum corpus inducunt, quum videant unius membri partem dissimilem ceteris, labem corpori magis afferre. Rursus, in exordio sui Hexaemeron: Miror, inquit, quosdam homines tantum opinionis assumpsisse, etc. Deinde multipliciter arguit contra eos qui cœlestia corpora negare præsumpserunt elementaris esse naturæ. Quibus consonat in suo quoque Hexaemeron magnus Basilius.
Hæc leviter tango fidei zelo. Moysen equidem et Prophetas Spiritu Sancto locutos, certissime nosco; Aristotelem vero sensu humano in multis deceptum, non dubito. Sanctis ergo credendum est, præsertim in his quæ assertissime atque concorditer dicunt; et in talibus redigere in captivitatem proprium intellectum debemus in Christi obsequium.7
De his in Elementatione theologica plenius disseretur.
Footnotes
Chapter 52 of 106