Propositio 51
Materia proprie dicta in corporibus cœlestibus est ponenda.
Quod est, quia (ut patuit) corpora illa sunt ex materia et forma vere composita;1 ac juxta Philosophum, sol constat ex tota sua materia; quantitas quoque sequitur substantiam ratione et ex parte materiæ, nec sola forma potest esse dimensionum subjectum. Præterea, omne mobile, omne sensibile, omne corporeum habet materiam. Verumtamen Commentator libro de Substantia orbis tenet oppositum, asserens cœlum esse corpus simplex, non solum ut elementum (quod quamvis ex materia et forma compositum, simplex vocatur, quia non mixtum), sed quia non habet materiam proprie dictam, quæ sit pars essentialis compositi et de se pura potentia. Sumendo vero materiam prout subjectum accidentium appellatur materia, concedit in cœlo esse materiam, seu potius ipsum esse materiam suorum accidentium. Sicque fatetur quod cœlum, secluso suo motore ac anima, sit actu ens, et nihilo minus animatum consistat, atque ex orbe et anima ejus constet quid vere unum: quum tamen (teste Philosopho) ex duobus in actu nequeat fieri unum. Hinc illa opinio censetur absurda.
Attamen Scotus circa hoc ait in Scripto secundi: Juxta intentionem Philosophi, quum omnis potentia passiva, sit potentia contradictionis, ut in nono Metaphysicæ dicitur, cœlum quoque secundum Philosophum sit æternum; consequens est, quod juxta intentionem Philosophi, nihil in cœlo consistens, sit in contradictionis potentia, idcirco non habet materiam: quam si haberet, formaliter corruptibile esset, quemadmodum ignis. Quamvis enim ab extrinseco non posset corrumpi, quia non haberet contrarium; attamen intra se haberet corruptionis principium, quo res potest esse et non esse. Hinc Averroes melius habuisse videtur mentem Aristotelis in libro de Substantia orbis, quam alii ponentes in cœlo materiam.
Ad quod respondendum, quod non quæcumque materia, sed privationi annexa, est corruptionis principium. Quamvis etiam materia secundum se sumpta, esset in potentia contradictionis, tamen ut actuata forma appetitum ejus satiante ac quietante, jam ad unum est determinata. Postremo, secundum Philosophum, etiam elementa quoad se tota, exstant æterna, et tamen habent in se materiam proprie dictam et contrarietatem, imo et materiam privationi annexam.
Footnotes
-
propos. xxi, xxv. ↩
Chapter 53 of 106