Skip to the text

Propositio 52

Causam incorruptibilitatis cœlestium corporum videtur Plato melius assignasse quam alii.

Quod est, quoniam omne junctum atque compositum, dissolubile esse videtur in ea ex quibus componitur, ut etiam asserit Damascenus. Quumque cœlestia corpora composita sint, possent secundum hunc modum dissolvi, præsertim si elementaris esse naturæ ponantur. Porro causam indissolutionis, incorruptionis et perpetuitatis eorum, Plato in primo Timæi assignat voluntatem Creatoris, quem inducit loquentem ad orbes, planetas ac stellas, quos more suo nuncupat deos, imo et deos deorum, comparatione inferiorum deorum; quibus ibidem ait Creator: O dii deorum, quorum opifex paterque ego. Opera siquidem vos mea, dissolubilia natura; me tamen ita volente, indissolubilia. Omne siquidem junctum, natura dissolubile est: quapropter, quia facti generatique estis, immortales nequaquam nec indissolubiles estis. Nec tamen dissolvemini, quia voluntas mea major est nexu vestro. Hinc quoque asserit Damascenus libro secundo: Omne creatum, vertibile; imo (ut addit) etiam angelus, secundum gratiam, non ex natura, habet immortalitatem.

Verum in his alii habent alium modum loquendi, dicentes quædam creata ex sua natura esse incorruptibilia, immortalia et indissolubilia, quoniam in sua natura non habent corruptionis aut mortalitatis principium aut radicem, puta materiam privationi annexam, neque contrarias qualitates in se invicem activas et passivas.

Verum ista faciliter poterunt concordari, nec est dissensio nisi in verbis. Nempe, quum omne creatum, in quantum creatum, sit ex nihilo, et in nihil vertibile, atque indesinenter indigeat Creatoris conservatione, qua si ad momentum privaretur, protinus in nihilum laberetur; constat quod hoc respectu nullum creatum, secundum quod tale, sit indissolubile. Nihilo minus quædam creata, in quantum sunt sine contrarietate ac privatione, incorruptibilia asseruntur ex sua natura. Quumque prima omnium rerum causa sit omnipotens Dei voluntas, idque unicuique creaturæ sit naturale quod Dei voluntas sibi ab exordio voluit et præfixit naturale consistere, palam quod Plato in verbis jam habitis primam ac principalem incorruptibilitatis cœlestium corporum causam recte expressit, quamvis et proximæ causæ incorruptibilitatis sint aliæ.

Chapter 54 of 106