Skip to the text

Propositio 53

Excellentiores philosophi corpora cœlestia animata dixerunt.

Hoc etenim Plato asseruit in Timæo et alibi: quem in hoc Platonici sunt secuti. Idem octavo Physicorum et in libro de Cœlo et mundo Aristoteles probat ac sentit: imo libro de Anima solem nominat patrem deorum atque virorum. Avicenna quoque nono Metaphysicæ suæ, testatur cœlum esse animal Deo obediens. Hoc ceteri Peripatetici fassi sunt. Nempe in omni genere ac ordine rerum, primum est per se, et ante id quod accidens dicitur: imo et primum tale, est potissimum et propriissime dictum in hujusmodi ordine. Quumque cœlum sit mobile primum, movetur per se, hoc est a motore intrinseco, proprio et conjuncto, puta ab anima. Rursus, cœlestia corpora, quum sint ceteris corporibus digniora, causaliora ac separatis substantiis propinquiora, perfectissimis formis substantialibus informata videntur. Hinc auctor libri de Causis testatur: Omnis anima nobilis tres habet operationes, videlicet: operationem animalem, quoniam movet corpus cœleste, et per illud corpora inferiora; operationem quoque intellectualem, quia scit res; et operationem divinam, quoniam præparat naturam per virtutem divinam quam sortita est a prima causa. Hinc rursus Philosophus differentias positionis dicit ex natura rei ac proprie esse in cœlo.

Verumtamen grandis est difficultas, qualiter corpora cœlestia, quum sint pura et simplicia, non organica nec complexionata, ab animabus valeant actuari et informari, et animalia nuncupari, quum animal sit substantia sensitiva: porro animæ illæ non videntur sensitivas vires habere, quoniam operationem suam nequeunt exercere nisi per corpora organizata et complexionata. Forma vero solum intellectiva non videtur posse consistere intrinsecus substantialisque actus et forma materiæ, præsertim si ad intelligendum non indigeat alicujus sensus obsequio neque phantasmate, quibus animæ illæ nobiles, quibus scientiæ concreatæ essent, non indigerent.

De his ergo difficile est certum quid definire, tamque philosophi quam theologi super his diversa senserunt. Nam et Anaxagoras ab Atheniensibus pulsus est urbe, eo quod solem dixit lapidem lampademve ardentem, utpote nil vitæ aut deitatis in ipso consistere, prout octavodecimo de Civitate Dei recitat Augustinus. Rabbi Moyses vero et multi Hebræorum doctores senserunt corpora cœlestia intellectualiter animata ac viva. Siquidem Rabbi Moyses in secunda collatione: Cœli, inquit, animalia sunt rationalia, Creatorem contemplantia; nec sunt solum mota et non viva, ut insipientes existimant: imo, ut probaverunt philosophi, sunt animalia Creatori obedientia et ipsum laudantia, cantantque ei canticum grande ac laudem sublimem; quod etiam ex lege Moysis et Prophetis ostenditur. His Rabbi Moysis verbis consonare videtur quod gloriosus ait Hieronymus, illud Ecclesiastæ exponens:1 Lustrans universa in circuitu pergit spiritus. Per spiritum, inquiens, Salomon intelligit solem, eo quod animal sit et spiret et vigeat, omnesque orbes suo expleat cursu. At vero Augustinus super Genesim, atque in Enchiridio ac libro de Civitate Dei, istud magis relinquit sub dubio.

Interea Thomas de hac re in diversis locis diversimode est locutus. In Scripto namque secundi Sententiarum affirmat catholicæ fidei repugnare, asserere quod cœlestia corpora animata consistant, et quod talis opinio idololatriæ fuit occasio. In Summa autem contra gentiles, libro secundo, testatur non pertinere ad fidem, sive sic sive aliter sentiatur. Siquidem de his quæ fidei sunt, non licet ambigere: Augustinus autem istud sub dubio dereliquit. — Verum in prima parte Summæ, septuagesima quæstione, loquitur: Inter eos qui cœlestia corpora asserunt animata et inter dicentes contrarium, differentia modica est aut nulla: quia secundum utrosque anima cœli non est nisi intellectiva, ideoque non potest corpori uniri ut forma substantialis, sed solum ut motor. Hinc corpora illa dici nequeunt animata, nisi æquivoce et per similitudinem quamdam, quia motores eorum eis appropriantur et adsistunt ad movendum, quemadmodum anima corpori quod informat. Quibus verbis repugnare videtur quod in Summa contra gentiles, libro secundo, deprompsit dicendo: Quia Averroes opinionem suam, qua tenet eumdem numero intellectum in omnibus esse hominibus, ex dictis Aristotelis nititur roborare, restat monstrandum, quod secundum Aristotelis documenta, intellectivum principium uniatur corpori immediate ut forma. Deinde probat ibidem, quod secundum Aristotelem corpora cœlestia sint vere ac proprie animata (ut modo partim inductum est): ex quibus concludit intentum, quod scilicet intellectivum principium seu anima intellectualis, nec sensitivas nec vegetativas vires sortita, sit vere intrinseca substantialisque forma corporis, utpote cœli.

Verumtamen etiam Albertus libro de Coæquævis concordat præhabitis verbis Thomæ: Non est (inquiens) contradictio inter Sanctos atque philosophos de animatione cœlorum. Nam dicimus quod quædam intelligentiæ in orbibus Deo sunt deservientes in motibus orbium, et illæ intelligentiæ dicuntur animæ orbium, non univoce cum animabus hominum, etc.

Verumtamen, sicut dixi, concordatio ista non videtur ad rem: constat enim quod Peripatetici posuerunt intelligentias et animas nobiles realiter esse distinctas, imo animas illas ab intelligentiis esse productas, ut et Avicenna opinatus est, et in libro de Causis frequenter asseritur. Hinc quoque Albertus allegat Avicennam sexto de Naturalibus et in libro suo de Cœlo et mundo dicentem, quod cœlum habet animam et phantasiam, cui obedit tota materia mundi inferioris.

Ex his patet hujus materiæ difficultas, quia de hac re tot et tanti philosophi atque theologi tam diversimode sapuerunt, imo et hi iidem in scriptis suis distinctis. Nam et S. Basilius in suo Hexaemeron, Damascenus quoque libro secundo, fortiter adstruunt cœlestia corpora animata non esse. Ad quod item Hieronymus super Isaiam et alibi magis declinat. Denique sancti patres Ambrosius, Gregorius, Beda, Bernardus, duas rationales creaturas, videlicet angelum et hominem, a Deo creatas fatentur; nec inter hujusmodi creaturas computant cœlos. Hinc tutius reor secretum istud Creatori committere, nec de incertis assertorie loqui: nam et cœlos asserere animatos, est articulus Parisiis excommunicatus a domino Stephano Parisiensi episcopo, theologiæ doctore, et ipsa Universitate.

Hæc breviter tacta modo sufficiant: de quibus super secundum Sententiarum, quartadecima distinctione, multo plenius scripsi.

Footnotes

  1. Eccle. 1, 6. ↩

Chapter 55 of 106