Skip to the text

Propositio 54

De motoribus cœlestium corporum multiplex exsistit opinio.

Ptolemæus in Almagesti affirmat non intelligentias, sed solam Dei voluntatem cœlos movere. In idem redire videtur quod Alpetragius in tractatu Scientiæ secretorum astronomiæ, quæ sibi asseruit revelata, testatur omnes cœlos immediate moveri virtute divina: quam perhibet fortius operari in superioribus cœlis quam inferioribus, secundum gradus minoris a Deo distantiæ. His consonare videtur quod in Scripto secundi Sententiarum Albertus ex verbis S. Ambrosii ac Damasceni concludit: Hinc dicimus, quod omnia ista moventur jussu ac dispositione divina, atque quod Deus omnipotens omnium horum est motor. Nihilo minus alibi sæpe fatetur Albertus, quod quilibet orbis a propria intelligentia tanquam a speciali motore movetur.

Porro universi qui dixerunt animata esse cœlestia corpora, posuerunt ea moveri ab animabus suis, tanquam a motoribus propriis, intrinsecis et conjunctis; ab intelligentiis quoque, tanquam a dirigentibus ac regulantibus ipsas animas in movendo; et item a Deo, tanquam a causa prima, universali, efficienti, non immediata, et sicut a causa finali summe ac finaliter desiderata, quæ movet omnes, quemadmodum desideratum movet desiderium seu desiderantem ac operantem, et finis agentem. Sicque philosophi posuerunt triplicem causam motus uniuscujusque orbis cœlestis, videlicet: Deum tanquam causam primam et universalem, intelligentiam tanquam causam specialem extrinsecam, et animam nobilem ut causam specialem intrinsecam. Hæc fuit celebrior philosophorum opinio, quam constat fuisse de mente Aristotelis, Avicennæ, Algazelis, Averrois, Alphorabii, Theophrasti. Nos vero qui non asserimus cœlos animatos, fatemur ad eorum motus sufficere substantias separatas, quæ intelligentiæ et angeli nuncupantur.

Postremo, ut recitat Bonaventura, aliqui opinantur quod cœlum movetur a propria forma substantiali, utpote a natura, quoniam habet quantitatem et figuram, per quas habile est ad hujusmodi motum; habet etiam lucis perfectionem ac formam, quæ inter ceteras formas corporales est magis activa et quasi medium tenens inter formas corporales ac spirituales: sicque per virtutem hujusmodi formæ atque naturæ moventur cœlestia corpora motu orbiculari, multo fortius et sufficientius quam elementa motu recto; nec oportet ministerium intelligentiæ aut animæ adhiberi, quemadmodum nec ad motum elementi. Nec obstat quod recedit ab eodem loco ad quem movetur: quoniam cœlum proprie non movetur ad locum, sed circa locum; nec pars exsistens in oriente, movetur ad occidentem quasi locum illum determinate intendat, sed quia intendit moveri orbiculariter, quod suæ naturæ conveniens est. Verum ista opinio communiter non tenetur, quum et motus naturalis successive fiat intentius, motusque cœli sit uniformis; res quoque exsistens in loco sibi connaturali, non movetur a natura in eo, sed ad eum, si extra eum exsistat.

Chapter 56 of 106