Propositio 55
Præterea, de motibus cœlestium corporum multiplex et diversa fuit philosophorum opinio.
Etenim Plato in Timæo asseruit non ipsos orbes moveri, sed stellas in eis, nec ullam stellam esse fixam in orbe, imo moveri in eo, sicut movetur piscis in aqua, et avis in aere: quam opinionem secutus est Ptolemæus. Porro Aristoteles libro de Cœlo expressit, universas stellas, ipsos quoque planetas in suis esse orbibus fixos, instar clavi in rota, nec moveri nisi orbium motu. Interim astrologorum communis opinio est, stellas in firmamento fixas consistere; septem vero planetas non esse in suis sphæris fixos, idcirco vocari erraticos: non quod incerto, fortuito aut erroneo motu ferantur, sed multiplici ac difformi, respectu aliorum cœlestium corporum. Hinc et epicyclos atque eccentricos posuerunt, ut ea quæ in cœlestibus apparent corporibus queant salvare, puta retrogradationes, depressiones, elevationes, stationes progressionesque planetarum. Aristoteles vero opinatus est unum orbem velocius moveri quam alterum; sicque dum unus orbis multum præcedit, planeta ejus videtur planetam alterius sphæræ præcedere: propter quod retrogradi alter videtur. Hæc autem Philosophus dixit, ne cogeretur fateri sphæras secari seu dividi, si planetæ proprio motu et quasi erratice moverentur in eis.
Verumtamen opinio astronomorum prævalere videtur: stella namque quæ non nisi motu suæ sphæræ movetur, non valet nunc magis, nunc minus terræ appropinquare, quum omnes sphæræ exsistant concentricæ; sed per astrologica patet, et per astrologorum probatum est experimenta, quod planetæ jam amplius, jam minus terræ propinquent. Hinc coacti sunt astrologi ponere motum planetarum in eccentricis circulis, quorum una pars, ut aux seu elevatio, maxime removetur et distat a terra; altera vero magis ad terram accedit. Conformiter de epicyclis patet hoc: si enim planetæ moverentur dumtaxat suarum motu sphærarum, quum sphæræ proprio motu moveantur ab occidente in orientem, sic si planeta quicumque aliqua nocte consisteret ex directo alicujus stellæ fixæ, sequenti nocte eam præcederet: cujus oppositum frequenter in aliquibus planetis videmus. Igitur præter motum sphærarum oportet in eis ponere motum retrogradationis: quod fit in epicyclis, in quibus planeta exstat retrogradus, stationarius aut directus. Nec tamen sphæra dividitur, quia eccentricus circulus ponitur inter duas superficies sphæræ, cujus una medietas magis accedit ad superficiem sphæræ concavam, altera ad convexam: et movetur hic circulus infra sphæram, quum sit sphæræ contiguus; motuque ejus movetur planeta, habens eccentricum sine epicyclo, ut sol. Porro si habet epicyclum cum eccentrico, epicyclus dicetur moveri in eccentrico, sicut eccentricus movetur in sphæra. Epicyclus quippe est sphæricum corpus contentum infra eccentricum: propter quod potest in eccentrico proprium motum habere.
Insuper aliqui dicunt demonstrative non esse probatum, oportere eccentricos et epicyclos poni, sed interim sic teneri, quoniam nondum inventus est modus quo convenientius possint salvari ea quæ apparent in motibus planetarum: quod et S. Thomas fatetur. Sunt demum qui sentiunt omnia illa posse salvari per solam virtutem motoris cujuscumque planetæ. Nonne idem motor potest eamdem rem motibus valde variis ac diversis movere in eodem spatio seu medio, et nunc eam elevare, modo deprimere, regenerare et sistere, prout noverit expedire? quanquam circa et contra hoc multa inquiri possint et objici.
Chapter 57 of 106