Skip to the text

Propositio 56

De numero quoque orbium opiniones sunt variæ.

Aliqui enim ponunt supra firmamentum, quod est cœlum stellatum, duos mobiles cœlos, ut Thebit. Formæ quippe multipliciter determinantur et contrahuntur. Primo, per materias in quibus recipiuntur: ad quod cum suo motu æstimant deservire cœlum nonum seu crystallinum, totaliter uniforme. Verum, quum prima rerum productarum sit esse illius, determinationem in inferioribus attribuunt cuidam mobili primo. Determinantur quoque formæ in materiis variis modis, per quantitates, magnitudines et figuras, lineamenta atque staturas: ad quod cœlum stellatum deservit; propter quod innumerabiles stellæ in eo sunt positæ. Rursus determinantur formæ in suis materiis per varias qualitatum contemperationes: ad quod planetæ cum suis orbibus operantur ac influunt. Quamvis autem Averroes totum corporeum sphæricum cingens elementa, quod est supra sphæram ignis, dixit esse continuum unum (quod tam a naturalibus quam a mathematicis evidenter improbatur), communiter tamen tenetur, quod sub cœlo stellato seu firmamento ad minus sunt septem cœli et sphæræ septem planetarum.

Sed quia difficile est videre quomodo planetæ, si in orbibus suis fixi non sunt, imo propriis motibus feruntur, circulos suos non dividunt, quidam de sphæris numeroque sphærarum ipsorum planetarum diversimode opinati leguntur. Nempe, ut etiam Scotus in Scripto super secundum Sententiarum testatur, differentia triplex deprehenditur in motibus planetarum: una in latitudine, quia non semper idem planeta ab immobilibus polis æque distat; secunda in longitudine, quia diversi planetæ zodiacum non æqualiter percurrunt; tertia in elevatione et depressione, quoniam idem planeta interdum plus centro terræ propinquat, quandoque inde plus distat, ut probat Ptolemæus in Almagesti: ut patet de Marte, quia dum est in superiori parte sui orbis seu auge, apparet notabiliter minor quam dum est in opposito, in parte inferioris augis. Idem probatur de luna, quoniam ipsa ac sole exsistentibus æque prope caput et caudam Draconis, eclipsis non semper æque durat, sed modo diutius, aliquando brevius: quod accidere nequit, nisi quod luna quandoque plus, aliquando minus ingreditur umbram terræ, sic quod ubi transit diameter lunæ, diutius moratur umbra, quum ibi sit diameter umbræ longior quam prope conum. Si etiam negaretur ista elevatio atque depressio solis ac lunæ, nec ex parte unius neque ex parte alterius posset assignari diversa quantitas umbræ: semper etenim umbra in altum æqualiter porrigeretur, et esset ibidem quantitatis æqualis; semper quoque luna, quando æqualiter esset prope conum, æque esset prope umbram. Itaque ex his et aliis considerationibus Ptolemæi, supponenda est elevatio atque depressio jam prætacta.

Porro distantiam secundum primas duas differentias, utpote longitudinis et latitudinis, possit forsitan quis salvare, attribuendo planetæ unum cœlum per exitum polorum hujus cœli, quemadmodum Alpetragius in suo tractatu de Qualitate cœlestium motuum nisus est salvare: qui ponens polos cœli stellati exire polos noni cœli; et per consequens circa polos illos immobiles describere circulos parvos, ponit cœlum octavum super polos suos, non tamen contrario motu moveri motui cœli noni, sed ad partem eamdem, atque quod polus octavi cœli minus efficienter recipit influentiam illam quam cœlum nonum: ideo polus ille non complet circulum, dum punctus in cœlo nono circulum complet; quumque polus cœli inferioris a completione deficiat, primam vocat intercisionem, quam secundum eum, supplet motus cœli inferioris in polo illo. In cœlo autem octavo perfecte supplet quantum ad longitudinem; sed quantum ad latitudinem necessario est differentia, nam polus exit polum: quoniam motus factus super polum cœli inferioris, quamvis compleat motum hujus cœli circa polum superiorem, quantum ad longitudinem, tamen non valet vere esse circulus alicujus stellæ motæ in cœlo inferiori, sed sphæra; quia non redit ad punctum eumdem a quo motus incepit. Itaque per diversitatem polorum quorumdam cœlorum ab aliis, et per intercisionem primam et suppletionem ejus, et specialiter in quibusdam stellis, per hoc quod non situantur in medio cœli sui, nititur dare fundamenta ad salvandum differentias longitudinis latitudinisque in motibus planetarum; et hoc, non ponendo aliquod cœlum inferius moveri contra motum cœli superioris, ut talis, sed ponendo cœlum superius moveri ad eamdem partem ad quam inferius, attamen minus efficaciter, quoniam naturale est quod virtus recepta in aliquibus naturaliter ordinatis, efficacius recipiatur in proximioribus. Hæc demum doctrina satis videtur naturalibus consonare principiis, si per eam possent salvari apparentia omnia secundum longitudinem et latitudinem in motibus planetarum: stationes quippe et retrogradationes processionesque in motibus planetarum per eam forsitan possent salvari, sicut et ipse salvare conatur in quibusdam polis.

Tertiam vero differentiam, scilicet depressionis et elevationis, impossibile est salvare, ponendo omnes cœlos esse concentricos: sic enim si planeta non exit cœlum suum, sed tantum partem ejus, et illa pars cœli qualitercumque moveatur, semper æque distat a centro, pro eo quod totum illud cœlum est mundo concentricum; ubicumque stella fuerit, semper æque elevabitur et æque deprimetur per respectum ad cœlum suum. Quamvis ergo necessarium non esset propter duas primas differentias ponere epicyclos atque eccentricos, secundum Ptolemæum aliosque astronomos, propter tertiam tamen differentiam necessarium est.

Quo supposito, ad propositum concluditur, nulli planetæ ad suum motum sufficere unum cœlum. Accipiatur ergo, verbi gratia, cœlum Saturni: si ponatur concentricum mundo quum cœlum octavum sit mundo concentricum, moveatur cœlum Saturni: succedit ergo aux hujus cœli opposito augis. Sed aux hujus non intravit cœlum stellatum, quia duo corpora essent simul; sed tantum attingebat oppositum augis. Si ergo minus est distans a centro terræ quam aux, non attinget superficiem concavam cœli stellati, et ita erit vacuum ibi. Non ergo potest vitari inconveniens de scissione aut simuleitate corporum vel vacuo, nisi attribuendo ad minus unicuique planetæ tres cœlos terram circumdantes, quorum duo extremi habeant superficies ultimas concentricas, puta superius convexam et inferius concavam; habeant quoque illæ duæ superficies alias duas, utpote superius concavam inferiusque convexam, eccentricas mundo; et inter illas duas superficies sit tertius orbis, qui dicatur deferens, concentricus illis duabus superficiebus deferentibus. Propter quod, dum illi revolventes ad quamcumque partem moveantur, non sequitur vacuum: semper enim spissior pars unius est contra partem minus spissam. Similiter, qualitercumque deferens moveatur inter hos duos revolventes, picum hiemalem. Motus vero planes est super polos circuli æquinoctialis, et super circulos ab æquinoctiali æque distantes ad partem utramque. Quarto, quoniam quum in inferioribus sit diversitas in figura, diversitas quoque generationis et alterationis, ac motuum aliorum, ad hæc causanda, sunt orbes ac cœli difformes in partibus et in motu. Rursus, in inferioribus est uniformitas quædam seu convenientia in esse specifico, et item in esse generico. Oportet ergo quod sit cœlum aliquod uniforme influens virtutem ad conservationem speciei ac generis: quod oportet uniforme esse in partibus suis ac in motu. Quod cœlum dicimus crystallinum.

Denique multæ sunt difformitates in cœlo, videlicet dextrum et sinistrum, ante et retro, sursum et deorsum. Ad austrum namque est ante, et retro ad aquilonem; sursum vero et deorsum in elevatione ac depressione præfatis, seu prout unus planeta prævalet virtuti alterius, et prout unus ascendit in epicyclo, et alter descendit, et unus dirigitur, alter vero stat aut retrocedit: juxta quod ait Albumasar, quod si sol ascendit super Mercurium et lunam, et adjuvatur a Marte, facit longitudinem serenitatis et siccitatis; si econtrario fuerit, significabit humiditatem et pluvias longas.

Denique Ptolemæus in Quadripartito, et Albumasar in Introductorio majori, fatentur quod fixarum sphæra stellarum movet contenta in terra, ad imprimendum eis multitudinem figurarum generabilium et corruptibilium rerum. Sphæra vero Saturni, propter siccum et frigidum quæ abundant et dominantur in eo causaliter, habet in omni generabili et corruptibili movere ad consistentiam et retentionem, quia tam siccum quam frigidum parit potentiam retentivam. Sphæra autem Jovis, per calidum et humidum quæ dominantur in eo sicut in signo, habet movere calidum et humidum, quæ sunt generationis principia in omni complexionato. Porro sphæra Martis, propter calidum et siccum dominantia in eo, movet calidum ustivum, quod superfluorum est consumptivum impedientium generationem. At vero sphæra solis, propter lumen in eo prædominans, accedendo movet ad generationem, et recedendo, ad corruptionem. Sphæra autem Veneris, propter frigidum et humidum quæ sunt in ea temperate, movet humidum complexionale, quod est quasi materia generationis et augmenti in inferioribus. Porro orbis Mercurii, propter multiplices suos motus multum difformes, movere habet humidum fluxibile, præsertim aerium, ad diversas figuras et formas. Sphæra demum lunæ, quum sit infima, movet humidum elementare aqueum, ad hoc quod moveatur ad mixtionem generabilium et corruptibilium terrenorum. Itaque unusquisque orbium inferiorum cum suo planeta movet ad unum in speciali, atque ad illud complendum adjuvant omnium superiorum virtutes sphærarum: quoniam generaliter verum est in omni natura, quod sicut superiora virtutibus suis informant inferiora, sic inferiora restringunt atque determinant superiora ad aliquid speciale.

Chapter 58 of 106