Propositio 58
De cœlestium orbium mutua propinquitate, spissitudine, granditate, comproportione, certas sententias reserare, imbecillitatem transcendit inquisitionis humanæ.
Quod est, quia humana cognitio a sensitiva apprehensione sumit exordium; quumque de nobis ipsis et infimis rebus tam modicam habeamus veram ac certam scientiam, certum est quod de cœlestibus illis corporibus, quæ vel solo visu agnoscimus, vel (ut multi existimant) nec visu nec alio exteriori apprehendimus sensu, permodicam habemus certam notitiam. Hoc quoque innotescit hinc, quod hi qui in astrologia peritiores fuisse narrantur, tam dissentientes ab invicem exstiterunt. superiorem et inferiorem, ex motione ejus non sequitur vacuum neque scissio, quoniam superficies ambæ sunt concentricæ superficiebus intra quas continetur atque movetur:1 sicque stella fixa in parte una hujus deferentis, quandoque erit in auge, quando videlicet pars in qua est, directe superponitur parti spissiori inferioris revolventis, et supponitur parti minus spissæ superioris revolventis: quia tunc maxime a centro terræ distabit.
Insuper, quum Mercurius habeat deferens cujus centrum movetur, et non circa terram, ut centrum lunæ, sed ex una parte describendo circulum parvum, ut patet in Almagesti, distinctione sexta;2 sequitur quod orbis deferentis concentricus non sit revolventibus, supremo videlicet et infimo: idcirco est ibi ponere ad minus quatuor orbes revolventes et quintum deferentem. Imo et præter istos, oportet epicyclos ponere, qui non sunt orbes magni terram circumdantes, sed parvi orbes situati in determinata parte orbium circumdantium terram; et hoc, quoniam major est elevatio stellæ quandoque quam alias: quæ elevatio esse nequit ex solo deferente. Statio item et retrogradatio facilius salvantur per epicyclum. Verum quidquid sit de epicyclis, cœli mobiles terram circumdantes, erunt ad minus viginti quinque, videlicet, viginti tres planetarum, et præter hoc, cœlum octavum et cœlum nonum. Postremo cœlum non potest cedere stellæ, sicut aer et ignis rebus per ipsos motis: quum omne corpus naturaliter incorruptibile, sit naturaliter indivisibile. — Hæc Scotus.
Ex quibus elicitur quanta sit opinionum varietas in ista materia, quæ citra certitudinem est. Nec mirum est, quia (ut scriptum est Sapientiæ nono) difficile invenimus quæ in terra sunt;3 quæ autem in cœlo sunt, quis investigabit? At vero Plato, qui dixit stellas moveri in cœlo sicut movetur piscis in mari, et cœlum stare, concedit quasi innumerabilia corpora cœlestia ab invicem re distincta, imo et individua: quæ et retulit animata. Cujus opinioni obsistit quod legitur: Cœli solidissimi sunt quasi ære fusi.
Footnotes
Chapter 59 of 106