Propositio 57
Varii ac distincti sunt effectus cœlestium orbium luminariumque eorum.
Quod est, quoniam peritissimi expertissimique astronomorum principes ac magistri, per experimenta et exercitia multa ac diuturna repererunt oportere ponere cœlum crystallinum seu aqueum, deinde cœlum stellatum, atque sub illo septem orbes planetarum. Quamvis namque theologi quidam, aliqui quoque astrologi, testati sint firmamentum, hoc est sphæram octavam, quæ dicitur cœlum stellatum, cum septem orbibus planetarum ad inferiorum productionem sufficere, rationabilius tamen tenetur nonam etiam sphæram requiri. Apertum est enim in cœlo octavo duplicem esse motum: unum diurnum, ab oriente in occidentem; alium lentum et longiturnum, qui magno in anno completur. Similiter in planetarum orbibus ac planetis varii motus sunt, nec queunt eidem simplici corpori ab eodem motore uniformi (ut fertur) inesse. Secundo, quia quum cœlum stellatum sit tanta varietate stellarum ornatum, tamque diversum in partibus, motibus et operationibus suis, non condecet ipsum exsistere mobile primum, quod cum primo motore specialem debet convenientiam possidere in suo genere, in simplicitate, uniformitate, motu et actione. Tertio, quoniam (ut in Timæo disseruit Plato) orbem cœlestem Creator in circulos duos reflexit, puta in circulum aplanes, id est in primum mobile, quod est unius simplicis ac velocissimi motus, atque in circulum planes, id est sphæram octavam motuum diversorum: qui nequeunt esse sphæræ ejusdem. Motus namque aplanes est super polos mundi, et super circulos æque distantes ab æquinoctiali ad tropicum æstivalem et ad tro-
Denique quidam orbes illos se invicem contingere opinati sunt. Cujus opinionis omnes fuisse videntur qui eosdem orbes dixerunt suo contactu et motu suavissimam facere melodiam, sicut in libro de Cœlo de Pythagora fertur, qui et sonum illum corporalibus auribus se audisse perhibuit: in quo constat eum fuisse deceptum, aut confinxisse hoc ipsum; quemadmodum et in eo quod affirmavit animas transcorporari, seque recordari quod in bello Trojano fuit miles dictus Euphorbus, atque fuisse se ibidem ab Achille a Menelao occisum, sic et præteritis temporibus se in diversis fuisse corporibus. Verumtamen dixit sonum illum a nobis non percipi, quia connatus est nobis, sic quod ab exordio audivimus eum. Amplius, hujus opinionis videtur fuisse et Tullius, sexto de Republica somnium recitans Scipionis, quo legitur: Implebat aures ejus cantus dulcisonus qui pulsu et motu efficitur cœlestium orbium. Quod exponens Macrobius, allegat Platonem in libro suo de Republica protestantem: Cœlestium motus sphærarum numeris musicis exhibetur. Theologi quoque gentilium, puta poetæ, dixerunt novem esse musas cœlestes, hoc est octo sphærarum harmonicos sonos, unamque consonantiam maximam ex illis omnibus resultantem. Ad quod allegari possit quod Job tricesimo octavo expressum est:1 Quis enarrabit cœlorum rationem, aut concentum cœli dormire quis faciet? Verum hoc et quædam jam tacta, de intellectuali consonantia spiritualique melodia exponitur, de qua Cassiodorus dicit: Harmonia cœli humano nequit explicari sermone, quam animo tantum ratio dedit, auribus natura non prodidit. Et juxta hunc sensum, motus cœlestium corporum invicem commensurabiles et proportionales consistunt.
Præterea alii quidam dicunt, orbes cœlestes ab invicem multum distare. Unde in Scripto secundi deprompsit Albertus: Nil de hoc verius respondetur nisi quod responderunt philosophi, quod sphæræ ab invicem multum distant, et una super aliam plurimum exaltatur. Porro Rabbi Moyses plus adjecit, affirmans quod quælibet sphæra in spissitudine habeat viam quingentorum annorum, tantumque spatii sit inter sphæram et sphæram: quod an verum sit, novit qui universa in numero, pondere et mensura constituit.2 Imo et circa hoc gravis mox quæstio oriretur, cujus naturæ esset intermedium spatium illud, et utrum motu sphærarum dividatur: quod si dicatur, corruptibile videtur. Interim, si minima stella visibilis major est tota terra, quid de sphærarum magnitudine sentire oportet? Nec dubium quin sicut unum elementum majus est alio, puta superius inferiore, sic orbis orbe. Verius autem opinor, quod invicem se contingunt: etenim medium illud, aut elementaris aut cœlestis esset naturæ.
Footnotes
Chapter 60 of 106