Skip to the text

Propositio 59

Certum est sphæras cœlestes esse perspicuas; non autem sic certum est an cœlum visibile sit.

Quod est, quoniam videmus stellas in firmamento fixas, per septem orbes planetarum: ergo sphæræ illæ perspicuæ sunt seu transparentes.

Denique quidam (ut Guillelmus libro de Universo) imaginantur, quod quantum aer excedit aquam in raritate et subtilitate, aerem quoque ignis elementaris, tantum etiam orbis lunæ ignem; sicque consequenter orbis cœlestis quanto altior, tanto sit rarior: quo concesso concludetur, quod cœlum exteriori visu nequaquam exstet visibile.

Verum his objici potest, quia ut ait Averroes et S. Thomas frequenter allegat, impossibile est per naturam aliquod corpus esse igne elementari rarius seu subtilius. Evidenter quoque visui nostro corporali objicitur et apparet objectum quoddam corporeum sphæricum, terminans visum. Sed et galaxiam videmus. Et Scriptura consonare videtur: Videbo (inquiens) cœlos tuos.1 Et Isaias :2 Levate (inquit) in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.

Ad hæc quidam respondent, quod sicut non videmus aerem purum, nec ignem elementarem, ita nec cœlum, nisi in parte stellata : quia quo corpora sunt superiora, eo et nobiliora; et quo nobiliora, eo et rariora. Ita quod videmus, est quoddam confusum, resultans quantum ad apparentiam visus nostri ex aere, igne et cœlo : quemadmodum si corpora plura acciperemus, quorum unumquodque esset tam tenue quod nullum eorum per se visum nostrum a remotis sufficeret terminare; sed plura simul id possent, si ita ordinarentur quod unum eorum esset ante aliud, distantia magna inter ea exsistente. Tunc etenim visus a remotis respiciens, judicaret ea esse unum sensibile, nec apprehenderet inter ea distinctionem, appareretque sibi quoddam confusum ex eis : ut si objicerentur visui plures parietes vitrei, unus ante alium, diversimode lumen participantes.

Verumtamen sive videamus cœlos, ut dicit una opinio, sive non, constat quod in ista opinione contineantur aliqua falsa : quia nec sol est minoris nobilitatis quam planetæ eo altiores, imo multo majoris, nec videtur rarior eis. Stella quoque est densior pars sui orbis, nihilo minus est nobilior pars illius.

Alii dicunt, quod id quod judicat homo se videre in parte cœli non stellata, simile sit colori, exsistens in parte cœli non stellata aut in cœlo crystallino, causatum ex naturali luce ipsius cœli et lumine quod capit a sole ac stellis : quia nec pars illa tantæ est densitatis, quod in ea possit lux aggregari sicut in parte stellata, propter quam aggregationem non possumus in parte stellata videre simile illud colori, quod videmus in parte octavæ sphæræ non stellata crystallinove cœlo. Nec illa pars cœli in qua videmus simile illud colori, est tantæ raritatis ut purus aer. Propter quod potius potest in ea esse aliqualis aggregatio luminis, quam in aere puro. Ideo pars cœli non stellata, cœlumve crystallinum, magis valet terminare visum, quam purus aer aut ignis purus. Quod et videtur probabile.

Footnotes

  1. Is. XL, 26. ↩

  2. Ps. viii, 4. ↩

Chapter 61 of 106