Propositio 60
Planetæ coordinati sunt, locis, proprietatibus, coloribus coloriformibusve luminibus, influentiis, motibus effectibusque distincti.
Quod est, quia (ut patuit) omnes stellæ fixæ, in eodem sunt orbe firmatæ : quilibet autem planeta proprium habet orbem.
At vero luna infimus est planeta, et proxima orbi Mercurii. Lumen a sole sortitur (estque probabile, quod ceteri quoque planetæ universæque stellæ, lucem suam a sole recipiant). In continua quadam mutatione est augmenti detrimentive luminis sui in ea qua nos adspicit parte, quum jugiter plena dicatur in superficie qua respicit solem. Maculas habet ob vicinitatem et communionem ejus cum orbe terrestri et elementari. Corniculata interdum apparet, quia pars ejus non illustrata celatur.1 Regina cœli vocatur, eo quod sol tanquam medius planetarum, proprietates participat omnium, et eas cum lumine suo transfundit ad lunam, quæ receptas ad inferiora transmittit. Frigida exstat et humida. Super aquas sortitur dominium, quemadmodum stellæ Pleiades. Fluxum et refluxum causat in fluviis et mari ac brachiis ejus. Quolibet mense signa percurrit zodiaci, et ab ejus motu accipitur mensis. Luminare majus appellatur quantum ad apparentiam, quum utique omni stella superioribusque planetis sit minor.
Denique post lunam ascendendo Mercurius proximus ponitur, secundum Ptolemæum aliosque astronomorum magistros communiter; quanquam Aristoteles opinatus sit, solem proximum esse lunæ, quia a luna tantummodo eclipsatur. Mercurius autem cum sole jugiter graditur, propter quod aliis minus videtur; nec amplius quam triginta gradibus unquam a sole distare censetur. Eloquentiam dicitur ministrare dispositive, ac præesse seminibus, atque trecentis triginta octo diebus cursum suum complere.
Mercurio demum immediate superponitur Venus seu Lucifer, frigidus humidusque consistens. Dum solem præcedit, Lucifer nuncupatur; dum sequitur, Vesper seu Hesperus nominatur. Ceteris planetis (dempto sole) ac stellis videtur splendidior atque major, quamvis Jupiter in veritate multo major fulgidiorque consistat; sed ob distantiam vehementer extensiorem non ita apparet. Cursum suum complet in trecentis quadraginta octo diebus.
At vero sol in planetarum est medio, veluti rex in regno: qui (ut communiter fertur) est octies major terra; secundum Ptolemæum vero, centies et quadragies ea est major: quem Philosophus patrem virorum ac deorum appellat.2 Luminosus et calidus, fonsque sensibilis lucis, admirabile opus summi opificis. Primus in ordine lucidorum, stellas illuminat, quas nihilo minus luminis sui excessu offuscat. Accessu suo in zodiaco, generationis est causa et innovationis in terra, veris atque æstatis; recessu autem suo, corruptionis ac hiemis. In multis evidens est sui Creatoris imago, et oculus mundi vocatur. In quolibet signo diebus triginta moratur et decem horis. Cujus causalitates, vires et effectus in terræ visceribus, in generatione diversorum metallorum et lapidum pretiosorum; et super terram, in generatione terræ nascentium et animantium, piscium, avium, jumentorum ac bestiarum; in interstitiis aeris, in productione meteoricarum impressionum, in illuminationibus et influentiis cœlestium corporum ac aliis, distincte et plene capere non valemus. Ideo præclarum objectum est speculandi excellentiam, omnipotentiam, sapientiam superpulcherrimi ac supersplendidissimi Conditoris. Annum efficit proprio motu, diem autem motu mobilis primi, id est, quem habet a mobili primo. Vulnera lenit, corda exhilarat, dum propinquat.
Insuper Mars nocivus asseritur, quoniam siccus et calidus, ad iram et litem ac bella disponit; igneus et radiosus videtur. In quolibet signo quadraginta diebus moratur. Verumtamen nec ipse nec alter planeta directe nocivus est, sed multipliciter conferens, ut in Elementatione theologica exponetur.
Jupiter autem instar lactis clarus et candidus, in qualitatibus temperatus, puta calidus et humidus; ad orbem Saturni ascendens et Saturno propinquans, pallorem videtur contrahere. In quolibet signo moratur per annum. Post solem vocatur maximum corpus inter sidera et planetas, atque post ipsum stella Sirius nomine, inter universas stellas maxima, pulcherrima et efficacissima. In duodecim quoque annis suum perficit cursum, et vitæ ac pacis amicus est.
Postremo Saturnus cœlo stellato vicinior, est siccus et frigidus: ideoque nocivus asseritur. Ex vicinitate ejus ad solem, calor solis remittitur. Ex sua natura est pallidus; sed ex approximatione sua ad Jovem, redditur clarior. Infortuniorum et cladium dicitur causa, ipsoque dominante fetus debilior nascitur. Nocumenta ejus temperat Jupiter. In quolibet signo moratur per menses triginta: ideo cursum suum consummat triginta annis.
DE INTELLIGENTIIS
Footnotes
Chapter 62 of 106