Skip to the text

Propositio 61

Intelligentia in universitate ac ordine creaturarum tenet primatum, tanquam inter creata primæ causæ similior, ceterisque perfectior.

Quod est, quoniam prima causa, quæ est Deus supergloriosus et benedictus, universa instituit ac produxit ut sua perfectio et majestas in ipsis resplendeant. Quumque ipse sit purus actus et simplicissima mens, essentialiterque sapientia ipsa in se subsistens, in qua realiter idem sunt essentia, intelligens, intellectiva potentia et intellectio actualis; constat quod in primo ordine ac summo genere rerum produxit et collocavit substantiam separatam, intellectualem ac simplicem, incessabiliter intelligentem, cui concreavit ac indidit sapientiam atque scientiam. In qua substantia non sunt nisi vires intellectivæ, non sensitivæ; et quæ non indiget suam perfectionem ex creaturis per corpus aut sensum acquirere: imo in se subsistens, a sui exordio in suo genere est perfecta.

Denique omne agens producit sibi consimile: propter quod effectus dicitur participata suæ causæ similitudo; omnis quoque creatura dicitur radius Creatoris. Causatum namque præexsistit in sua causa, nec aliquid dat alteri, nisi quod præhabet in se ipso. Hinc dixerunt Platonici, quod omnis processio secundorum a primo, et conversio eorumdem ad illud, per similitudinem efficitur utrorumque ad invicem. Hinc prima et superiora in creaturis Creator omnipotens decrevit et voluit sibi esse similiora. Propterea hujuscemodi creaturas Peripatetici nominaverunt intelligentias, quia non vivunt nisi vita intellectuali, quæ tantum prædominatur in eis, tamque excellenter, indesinenter ac deiformiter est, viget ac floret in ipsis, imo tam gaudiose, tam feliciter et præclare, quod abstractive intelligentiæ nuncupantur: velut si quis tam sapiens esset, quod sapientia diceretur. Verumtamen in ipsis realiter differunt substantia et operatio, et esse et agere. Idcirco de ipsis Aristoteles dixit, quod sunt entia simplicia, optimam vitam ducentia, et de suis sufficientia.

Postremo, superditissima causa prima naturaliter bona ac infinite liberalissima, mere gratis ac pura liberalitate universa constituit et causavit, ut suam bonitatem, opulentiam, beatitudinem, perfectionem rebus communicaret: et hoc utique sapienter ac ordinate, a summo cardine entium et a primo creato usque ad infimum. Intelligentiæ ergo, quæ in primo ac summo rerum ordine sunt constitutæ, præ ceteris bonitatem, felicitatem, perfectionem atque divitias gloriæ supergloriosissimi Creatoris participaverunt exuberanter et copiose.

Chapter 63 of 106