Skip to the text

Propositio 62

Differentiæ intelligentiarum ab invicem penes hoc attenduntur, quod magis aut minus sortitæ sunt de actu aut potentia.

Quod est, quia ut dictum est et supra expositum, sola prima causa est purus actus, nil prorsus de potentialitate, materialitate et limitabilitate habens admixtum.1 Omnis vero intelligentia, eo ipso quo creata, passive et dependenter ac indigenter se habet ad causam primam, cujus manutenentia et influentia indiget incessanter. Verum quanto vicinior ac consimilior est causæ primæ, seu immediatius ab ipsa procedens, eo plus habet de actualitate, formalitate atque intrinseca perfectione in sua natura ac specie, tantoque minus de potentia. Porro quo distantior est ab illa, tanto plus habet de potentia, et tanto minus de actu. Ac per hoc assignamus specificam differentiam inter substantias separatas, quod una in sua natura plus habet de intrinseca et essentiali actualitate quam alia, et minus de potentialitate; atque per hoc intellectualitas in una sublimior perfectiorque consistit quam in alia, puta altioris gradus eminentiorisque ordinis. Hinc intelligentia non est actualitas pura aut illimitata, sed potentialitati conjuncta, dependens et limitata, ad genus speciemque contracta, ac sua essentiali differentia coarctata et circumscripta: idcirco ubi finitur ejus perfectio, ibi ipsius imperfectio inchoatur. Verumtamen has differentias et species specialissimas intelligentiarum, determinate, præcise ac distincte invenire ac noscere non aut vix valemus; sed hoc scimus, quod quo eminentioris sunt actualitatis et purioris intellectualitatis, eo limpidius Creatorem altissimum contemplantur, ac altiori modo se ipsas et alia norunt. ctum ad eam se habet instar passivæ potentiæ ac materialis principii: unde in libro de Causis, intelligentia fertur habere hyliathin*. Per* quo est vero, intelligunt ipsum esse. Potest quoque per quod est designari suppositum; per quo est, natura specifica.2

Interim, quia præhabitum est hoc rationabilius apparere, quod esse et essentia in creatis non realiter, sed ratione seu formaliter tantummodo distinguantur, dicendum quod in intelligentiis inter actum et potentiam non est realis distinctio. Ipsa quippe intelligentiæ essentia, in quantum a primo ente dependens, influxum, conservationem, illuminationem recipiens, finita, imperfecta ac indigens, rite vocatur potentia. Nihilo minus appellatur et actus, in quantum est forma, divina perfectione ac primæ causæ influentiis fecundata, exserens a se esse, atque sufficiens ad subsistendum in se, et formaliter præbens et exhibens sibi esse. Attamen etiam realis distinctio in intelligentiis reperitur: quippe in quibus essentia, scientia, species intelligibilis, actus intelligendi, et actus volendi, realiter ab invicem differunt.

Footnotes

  1. propos. XXXVI. ↩

  2. • Arabic. helyatia: alias (apud Nostrum hyleathin. hyleatum, etc. propos. xxxviii. ↩

Chapter 64 of 106