Skip to the text

Propositio 63

Quamvis intelligentiæ simplices appellentur, aliqua tamen in eis compositio ponitur.

Quod est, quia in omni re creata sunt quod est et quo est, seu actus et potentia, forma et esse, esse et essentia: quæ a diversis diversimode exponuntur, ut declaratum est supra. Porro qui in intelligentiis spiritualem ponunt materiam, illam nominant quod est, et formam illius, quo est. Qui vero in illis negant esse materiam, per quod est designant potentiam, per quo est actum. Porro qui inter esse et essentiam distinctionem fatentur realem, per quod est intelligunt intelligentiæ quidditatem, essentiam, seu naturam in quantum recipit esse a prima causa, atque per respe-

Chapter 65 of 106