Propositio 64
In intelligentiis non videtur materia proprie dicta esse ponenda. Quod est, quia processus rerum a supersimplicissimo Deo per assimilationem quamdam efficitur. Idcirco suprema creata non videntur in tantum a Creatoris simplicitate occumbere, quod in ipsis sit realis diversitas inter essentialia naturæ eorum principia, compositioque realis ex materia et forma. Præterea, forma est finis materiæ, quemadmodum perfectum imperfecti: nec enim forma unitur materiæ, nisi indigeat ea ad essendum atque agendum. Quum ergo intelligentia sit forma tam sublimis, deiformis, fecunda et actualis, quod per se sufficit atque idonea est operari, subsistere ac manere, nulla ei necessitas est neque commoditas, ut materiæ uniatur: præsertim quum actiones intellectuales per elongationem a materia expeditius ac liberius exerceantur. Nec sequitur, quod in intelligentiis sit materia proprie sumpta quia in ipsis sunt proprietates quædam materiæ, puta recipere, dependere, perfici, alterari: non enim univoce sunt in illis et in materialibus rebus. Nempe in intelligentiis sunt spiritualiter solum, et prout necessario consequuntur omnem entitatem, imo et omnem formalitatem ac perfectionem creatam. Etenim omne quod est citra Deum, et causatum aut concausatum ab ipso, eo ipso quo tale, necessario est dependens, indigens, ac quidquid est ac habet, a Deo recipiens ac sortitum. Quod si ideo in intelligentia consistit materia quoniam conveniunt ei proprietates prætactæ, accipio formam illius materiæ, et quæro, an in ipsa quoque sit compositio ex forma et materia. Si sic, ergo in intelligentia una et eadem sunt plures formæ atque materiæ, imo et infinitæ: nam ibitur in infinitum, accipiendo rursus formam illius materiæ. Si vero dicatur quod non, probo quod imo: quia et illi formæ eo ipso quo quid creatum est, insunt proprietates materiæ, puta dependere, recipere, indigere, perfici, et suo modo moveri ad suam materiam, ad operationem et ad ultimum finem.
Verumtamen magni philosophi, itemque præclari theologi et ingeniosissimi tractatores senserunt oppositum, puta Origenes in Periarchon, Augustinus in pluribus locis, Plato etiam et magni Platonici, Proclus in Elementatione, Avicebron in libro Fontis vitæ, Plotinus et Apuleius: quos secuti sunt multi doctores scholastici ac famosi theologi. Siquidem Bonaventura, Petrus de Tarantasia, Richardus de Mediavilla, Scotus et alii quidam, dicunt spiritualem materiam esse in angelis ac intelligentiis. Thomas vero, Albertus, Ægidius, Guillelmus Parisiensis, Henricus, Udalricus, Durandus, cum suis, tenent oppositum: quibus in hoc magis consentiendum videtur. Quum et Philosophus tertio de Anima, intellectum humanum fatetur immixtum, immaterialem, inorganicum: quanto magis de intellectu intelligentiarum sensit hoc? De his super primum Sententiarum, distinctione octava, et super secundum, distinctione tertia, scripsi diffuse, præfatorum scripta doctorum introducendo.1
Postremo, ex eisdem ostenditur anima rationalis esse immaterialis et incorporalis: quod et Richardus de S. Victore fatetur de ipsis quoque dæmonibus. Quorum omnium dicta roborantur ex hoc, quod divinus Dionysius angelos frequenter perhibet incorporales et immateriales. Quod si anima dicatur composita ex materia spirituali ac forma, quærendum est, an anima dicat et sit quid compositum ex materia et forma.2 Et constat quod imo, juxta istam opinionem. Quæretur ergo, an forma hujus compositi sit anima: et sic erunt in homine animæ duæ; et utrum forma seu anima illa constet ex materia et forma: et arguetur ut supra.
Footnotes
Chapter 66 of 106