Propositio 65
Intelligentia est sua essentia, quæ individuatur se ipsa.
Quod est, quia intelligentia est simplex et per se subsistens forma, cui ex propria perfectione et excellentia competit non recipi in alio ut formam informantem aut inhærentem. Individuationem itaque habet a causa prima effective; ex se vero formaliter, ut est ens tam excellens quod competit ei in se et ex se subsistere, ac per se stare sine fulcimento ac receptaculo. Rursus, personalis discretio seu suppositalis distinctio convenit intelligentiis ut sunt termini realis productionis, ratione quoque suæ exsistentiæ actualis, ut constat ex dictis superius de causa atque principio individuationis.1 Porro universalitatem in rebus non facit nisi abstrahens intellectus; singularitatem vero parit causa efficiens, et alia quædam, sicut expressum est. Hoc est quod in libro de Causis asseritur et probatur: Omnis intelligentiæ fixio et essentia, est per puram bonitatem, quæ est causa prima; itemque: Omnis substantia simplex, est stans per se ipsam, id est per suam essentiam.
Footnotes
-
propos. XXVIII. ↩
Chapter 67 of 106