Propositio 66
Numerus intelligentiarum, secundum philosophos, sumitur penes numerum cœlestium orbium qui moventur, aut penes numerum motuum cœlestium corporum.
Hæc propositio Aristotelis est duodecima Primæ philosophiæ, eo quod secundum eum, connexio sit in entibus ordinis universi, nec plures sint substantiæ separatæ quam exigit ordo ac motus cœlestium, regimen quoque et consistentia mundi, puta tot quot sunt orbes aut cœlestium corporum motus: nam et conformis est numerus moventium seu motorum atque mobilium. Hinc Peripatetici communiter tradiderunt decem esse intelligentias simul cum ea quæ sphæræ præsidet activorum et passivorum. Verumtamen argumentatio ista modici est vigoris: non enim principalis actus aut finis præcipuus intelligentiarum est orbes movere inferioraque regere, sed primæ causæ contemplationi intendere. Porro numerus qui in substantiis ponitur separatis, non est numerus materialis, ex continua divisione consurgens aut corporalium diversitate procedens, qui est de genere quantitatis: imo est numerus formalis, qui ex substantiali seu essentiali rerum distinctione aut personali discretione consurgit.
Chapter 68 of 106