Skip to the text

Propositio 67

Quod a theologis dicitur angelus, hoc a philosophis substantia separata et intelligentia nuncupatur.

Quod est, quoniam sicut philosophi prima et excellentissima inter creata intelligentias appellarunt, ita hæc ipsa a theologis angeli nuncupantur. Nihilo minus formaliter distinguuntur. Intelligentiæ namque vocantur ab eminentia et perfectione intelligendi, atque per comparationem ad regimen universi in ministeriis operibusque naturæ, prout sunt causæ uniformitatis cœlestium motuum, et directivæ aut etiam effectivæ ac exsecutivæ uniformitatis illius. Corpora movent cœlestia, atque per ea agunt in inferiora, lumine, motu et influentia; nec moventur, imo secundum philosophos, loco et operatione exstant immobiles; neque descendunt, nec in assumptis corporibus apparent hominibus: quod et de superioribus angelis divinus testatur Dionysius. Propter quod retulit Avicenna, quod substantiæ separatæ quæ in lege dicuntur Deo adsistere et superiores censentur, a philosophis intelligentiæ nominantur;1 angeli vero dicuntur, prout in ministeriis gratiæ Altissimo obsequuntur, et supernaturali beatitudine perfruuntur. Hominibus quoque apparent, loquuntur, revelant, auxiliantur. Quidam tamen (ut Albertus in commento super librum de Causis, et in Scripto secundi) sentire videntur, quod non sunt hæ eædem personæ. Sed ex his patet concordia. Nihilo minus dici fortassis posset quod non sint hæ idem numero personæ, sicut nec angeli qui adsistunt, et angeli qui ministrant ac emittuntur, prout in Elementatione theologica exponetur.

Footnotes

  1. De Cœlest. hier. c. vi, vii; de Eccl. hier. c. i. ↩

Chapter 69 of 106