Skip to the text

Propositio 68

Intelligentiæ ab invicem specifice distinguuntur, quemadmodum cœli et orbes planetarum.

Istud a philosophis concorditer sic tenetur. Unumquodque etenim cœlum ex sua tota constat materia, similiter unusquisque planeta; estque appropriatio grandis et proportio ingens inter motores orbium ipsosque orbes. Verumtamen de isto possit difficultas oriri apud theologos, quorum nonnulli affirmant, universos cœlorum motores de eodem choro ac ordine esse, omnes quoque spiritus supernos ad eumdem ordinem pertinentes, ejusdem exsistere speciei : ex quibus consequi videretur, omnes intelligentias speciei esse ejusdem. Sed de his in Elementatione theologica erit tractatus.

Qualiter autem forma ejusdem speciei individualiter plurificetur, remanet quæstio. Et respondetur, quod per id quod est individuationis principium : quod (ut patuit) aliqui asserunt esse materiam, alii materiam signatam, alii quantitatem;1 quibus omnibus contradictum est supra. Hinc quidam doctor contra positionem S. Thomæ objiciens : Hanc (inquit) Commentator secundo de Anima reprobat, quia individuum per hoc est individuum per quod est in actu, quod non est ipsa materia; Avicenna quoque secundo Metaphysicæ suæ, eo quod materia indifferens sit et indistincta. Verumtamen objici potest, quoniam duodecimo Metaphysicæ ait Philosophus : Quæcumque sunt plura numero, sub eadem videlicet specie, materiam sortiuntur. Quo dicto sistit, de hoc nil amplius addens : sicque per verba illa insinuat, quod in solis materialibus possibile est sub eadem specie plura individua esse : et hoc, nisi tota materia sub una forma sit comprehensa, sicut in sole et luna. Unde primo Cœli concludit, quod nequeunt esse plures cœli seu mundi, quoniam cœlum et mundus ex sua tota constant materia. Ad quod poterit responderi, quod materia in rebus sensibilibus est principium individuationis quantum ad manifestationem, non quoad efficientiam aut causationem. Postremo, qui dicunt materiam individuationis principium, imaginantur in substantiis separatis non posse esse plura supposita sub specie una, imo et esse in illis tot species quot individua : quod, ut cetera taceam, est articulus Parisiis excommunicatus et condemnatus; et improbabitur postea.

Footnotes

  1. propos. XXVIII. ↩

Chapter 70 of 106