Skip to the text

Propositio 69

In intelligentia et anima rationali, potentiæ ab invicem et ab essentiis subjectorum suorum realiter distinguuntur.

Quod est, quia ut divinus Dionysius sæpius protestatur, in simplicissimo Deo, ob summam et infinitam ipsius simplicitatem, sunt idem in re, esse, posse et agere, hoc est essentia, potentia et actio : quæ tria sunt in ceteris diversa. Rursus, quod operatur immediate per suam essentiam, ejus operatio est idem quod sua essentia, ut videmus in Deo : si ergo in intelligentia rationalique anima, intellectus seu vis intellectiva esset realiter ipsa intelligentia et anima, in eisdem actuale intelligere, esset earum esse. Præterea, sicut ait Magister Sententiarum libro primo, intellectus et voluntas sunt naturales vires et accidentia animæ, suntque in genere qualitatis, similiter in intelligentia: ideo esse non valent realiter idem quod intelligentia et anima. Insuper, communiter dicitur quod fluunt ab essentia, et ita sunt ejus effectus, nec realiter idem quod ipsa. Amplius, distincti ac proprii actus a distinctis et propriis activis principiis oriuntur : nam simile procedit a simili, et omne agens simile sibi producit. Quum ergo intelligere et velle sint actus specie differentes, progrediuntur a potentiis distinctis specifice. Præterea, idem in quantum idem non operatur diversa, sed idem. Intellectiva ergo creata essentia non est immediata causa tam diversorum ac differentium actuum, secundum quod in se ipsa est una et simplex, sed prout in suis viribus multiplex est et variis modis se habens.

At vero juxta Philosophum, actus et potentia dividunt ipsum ens et quodlibet genus entis, et in eodem genere reponuntur : ergo intellectiva potentia et actualis intellectio ejus in eodem sunt genere. Certum est autem, quod actiones intelligendi atque volendi non sint in genere substantiæ : ergo neque potentiæ ex quibus procedunt. Adhuc autem, quemadmodum corpus ad diversa opera exercenda eget membris diversis, quæ ab invicem realiter sunt distincta; ita intellectualis essentia ad actus differentes indiget potentiis ita distinctis. Insuper, si in anima idem sunt esse et posse, tam incessabiliter erit in actu potentiæ, quam indesinenter est in actu vitæ.

Hanc positionem in Summa sua, libro secundo, fortiter tenet Guillelmus Antisiodorensis episcopus, affirmans opinionem contrariam, Deo injuriosam, quia attribuit creaturæ quod Deo est proprium, puta quod in creaturis sint idem esse et posse, quod soli convenit Creatori. Verum his objiciuntur verba B. Augustini, in quibus sentire videtur, quod vires animæ sint in re anima ipsa : ad quod Magister primo libro evidenter et sufficienter respondet, quod scilicet idem dicuntur cum anima, quia in eadem animæ fundantur essentia. Attamen, sicut in prima parte Summæ, quæstione septuagesima septima, Thomas declarat, Augustinus dicendo intellectum, voluntatem, memoriam esse idem in anima, non accipit tria illa ut sunt potentiæ, sed pro actuali intellectione, volitione et memoratione;1 certumque est, quod sic sumpta non sint realiter idem inter se, neque cum anima, nisi juxta responsionem Magistri.

Footnotes

  1. art. 1 ad 1. ↩

Chapter 71 of 106