Propositio 70
Non congruit in intelligentiis intellectum agentem et possibilem tanquam realiter differentes potentias ponere; attamen intellectum et voluntatem in ipsis ab invicem realiter secernere, est rationabile.
Quod est, quoniam intelligentiis species intelligibiles sunt connatæ, nec indigent eas a rebus phantasmatibusque abstrahere, et abstractas in se recondere ac servare, imo indelebiliter sunt eis impressæ. Hinc et si ponantur in eis intellectus agens et intellectus possibilis, non hoc erit univoce, sicut in nobis ponuntur. Verumtamen, quemadmodum causa prima vocatur intellectus universaliter agens, et supra omne genus ordinemque consistens: sic in intelligentia possit poni intellectus in certo genere agens et active se habens, ac proprium actum elicitive producens; imo et idem intellectus per respectum ad primam causam possit vocari possibilis, quia ad Creatorem et primum omnium illuminatorem intelligibiliumque specierum influxorem passive se habet, sicut et omne creatum. Intelligentia quoque inferior ita quodammodo ad intelligentiam superiorem se habet: quoniam illuminatur ab illa, vultumque suum projicit super lumen illius, ut perficiatur ab ea, ut in libro de Causis narratur.
Chapter 72 of 106