Skip to the text

Propositio 71

Omnis intelligentia ab ævo intelligibilibus speciebus itemque infallibilibus scientiis exstitit plena, per quas tam superiora quam inferiora cognoscit.

Quod est, quoniam intelligentia ex sua natura ac specie tantæ est excellentiæ, quod connaturale ac proprium ei est actionibus intellectualibus incessanter intendere: ideo sicut igni connatus est calor ac levitas, sic intelligentiis scientia et intelligibilis forma. Præterea, intelligentia ab exordio felix est naturali felicitate, moxque ut creata est, se creatam cognovit, atque ad Creatorem protinus se convertit per contemplationem sinceram, naturalem amorem et gratitudinem debitam, secundum Peripateticorum philosophiam: ideo ab initio suæ conditionis habuit ea quæ ad naturalem beatitudinem obtinendam exigebantur, utpote sapientiam intellectus, munditiam mentis, scientiam rerum totiusque ordinis universi, perfectionem quoque virtutum heroicarum, multo sublimius quam ex naturalibus suis adipisci valet homo mortalis. Recte ergo deprompsit Averroes: Intelligentia est agens infallibile et non errans. Aristoteles quippe sensit, nec in substantiis separatis, imo nec supra sphæram lunæ posse accidere malum, hoc est nec malum culpæ, nec malum pœnale: quanquam veritas sacratissimæ fidei aliter protestetur de angelis. Insuper, intelligentiæ sunt causæ exsecutrices et instrumentales, causæ primæ omnipotenti subservientes in productione et gubernatione inferiorum, causæ utique sapientiales, intellectualiter operantes: ideo in se continent formas intelligibiles practicas suorum effectuum.

Denique, quo excellentiores sunt dignitate naturæ specificæ, eo primum universorum principium, superbeatissimum Creatorem, a suo primordio clarius agnoverunt, jucundius contemplatæ sunt, atque intensius dilexerunt; deinde se ipsas ac invicem. Sed et per propriam essentiam unaquæque intuetur se ipsam, suum etiam Creatorem, in quantum illius majestas in sua relucet essentia.

Chapter 73 of 106