Propositio 72
Intelligentiæ in cognoscendo assimilantur causæ primæ.
Quod est, quoniam modus agendi parificatur modo essendi. Ideo, quo intelligentia per suæ naturæ nobilitatem, simplicitatem, actualitatem, propinquior est primæ causæ, eo similior ei est in intelligendo. Porro prima causa, in qua summa consistit simplicitas et nulla diversitas, se ipsam et cuncta per propriam cognoscit essentiam, maxime unam ac simplicem: quæ quamvis in se sit una, attamen universorum est exemplaris ratio et idea, per quam universa et singula distinctissime atque plenissime intelliguntur a mente divina. Hinc intelligentiæ quo primæ causæ sunt propinquiores, eo per pauciores et universaliores formas seu species intelligibiles intelligunt plura, etiam magis distincte quam intelligentiæ inferiores et a prima causa distantiores (non utique loco, sed dissimilitudine), per species plures et minus universales. Quumque species intelligibiles intelligentiarum deriventur ac deducantur ab idealibus rationibus mentis divinæ, omnium causativis et repræsentativis, queunt et ipsæ intelligentiæ per species sibi a mente divina impressas, non solum genera ac species rerum, sed particularia quoque cognoscere, præsertim quantum ad perfectionem scientiæ intelligentiarum requiritur, decet et pertinet. Hoc totum est quod in libro de Causis inducitur: Omnis intelligentia est plena formis; verumtamen ex intelligentiis sunt quæ continent formas plus universales, et ex eis sunt quæ continent formas minus universales. Quod consequenter ibidem exponitur juxta sensum nunc tactum. Verum de his super secundum Sententiarum, distinctione tertia, copiose conscriptum est.1
Constat itaque, quod scientia intelligentiæ non est discursiva, sed deiformis et intuitiva, ita quod intuendo genus, intelligit species ejus, et intelligendo principia, intuetur conclusiones quæ deducuntur ex illis.
Footnotes
-
quæst. 5. ↩
Chapter 74 of 106