Propositio 73
Nulla intelligentia ex lumine naturali ac propria potestate intellectuali, valet intelligere causam primam plene et comprehensive, seu quantum ad quid est.
Quod est, quoniam causa prima est incomparabilis et infinitæ excellentiæ super omne creatum, et est supra omne genus ac super omnem ordinem rerum: quoniam ipsa est purus et incircumscriptibilis actus, et esse perfectionaliter ac penitus infinitum. Unumquodque autem tantum habet de intelligibilitate, quantum de actualitate, formalitate et perfectione. Hinc prima causa est prorsus immensæ intelligibilitatis ac cognoscibilitatis. Vis autem intellectiva intelligentiæ est finita in se, et capacitatis finitæ: non ergo est adæquata cognoscibilitati causæ primæ, imo infinite distat, deficit et occumbit ab illa. Rursus, inter potentiam et objectum oportet esse proportionem: quæ non est inter finitum ac infinitum. Imo inter intellectum comprehensive cognoscentem, id est intelligentem objectum tam clare ac plene sicut ex sua natura cognoscibile est, necessario requiritur proportio proprie sumpta. Ideo causa prima sibi soli est plene ac prorsus comprehensive perfecteque cognita; nec ulla creata essentia potest eam repræsentare quantum ad quid est.
Insuper, scire, est rem per causam cognoscere. Quod verum est de scientia mentis creatæ: siquidem Deus supersublimis, quamvis causam sui non habeat, nihilo minus scit perfecte se ipsum. Intelligentia autem est mens creata: idcirco non scit nec plene intelligit causam primam. Verumtamen intelligit et scit eam prout ex creaturis potest cognosci, et per species creatas ac lumine naturali. Unde in libro de Causis habetur: Omnis intelligentia scit quod est supra se, et quod est sub se. Verumtamen scit quod est sub se, quoniam ipsa est causa ei; et scit quod est supra se, quoniam acquirit bonitates ab eo.
Postremo, juxta Philosophum, intellectus noster se habet ad cognitionem separatarum substantiarum quemadmodum visus vespertilionis et noctuæ ad lumen solis. Sed prima causa incomparabiliter plus excedit et vincit omnem mentem creatam, quam intelligentia intellectum humanum: non ergo prævalet lumine naturali ad intuitum lucis increatæ primæ causæ, prout in se ipsa, in propria luce et claritate ac puritate consistit, pertingere; quamvis juxta sanctæ fidei documenta, universi Beati supernaturali cognitione illam facie ad faciem beatifice contemplentur. Hinc rursus in libro de Causis asseritur: Causa prima est superior omni narratione, quoniam ipsa est super omnem causam, et non narratur nisi per causas secundas.
Chapter 75 of 106