Skip to the text

Propositio 74

Omnis intelligentia, absolute loquendo, finita est.

Quod est, quoniam omne creatum, ad certum gradum essentialis perfectionis contractum est: qui gradus per essentialem et propriam ejus differentiam designatur. Rursus, quidquid ex nihilo est productum ac dependens, eo ipso quo tale, potentiale est, imperfectum, finitum ac indigens. Conformiter de omni eo quod in certo est genere et differentiam habet, est sentiendum. Postremo, universa creata sunt invicem coordinata et aliquid habent super se, nec unum est alio infinite perfectius: alias in eodem ordine non essent contenta. Attamen in libro de Causis intelligentia dicitur infinita inferius, et finita superius: quoniam ipsa est simplex essentia, in materia non recepta nec corporali receptaculo limitata. Sed hoc non est esse infinitum, nisi secundum quid atque improprie.

Chapter 76 of 106