Propositio 75
Non videtur naturæ rationalis animæ repugnare, neque per naturam impossibile esse, intelligere in hac vita substantiam separatam clare et immediate quantum ad quid est.
Quod est, quoniam ordo est intimus rebus, in tantum quod species rerum se habent ut numeri atque ut species numerorum, in quibus unitas addita aut subtracta speciem mutat. Hinc anima rationalis in umbra intelligentiæ fertur creata, sic quod infimæ intelligentiæ maxime est propinqua. Descensus quippe et influentia intelligibilium specierum a causa prima in mentes creatas, paulatim et ordinate occumbit et deficientior particulariorque efficitur, in tantum quod animæ rationali, quæ sub infima intelligentia ponitur atque intelligentia obumbrata vocatur, naturale conveniensque consistit corpori ut formam substantialem uniri, et per ejus ministerium per sensitivas potentias species rerum haurire, recipere, ac per intellectum agentem abstrahere ac depurare, sicque in intellectu possibili depuratas reponere ac servare. Porro, dum intellectus animæ fuerit naturalibus scientiis decoratus, ipsaque anima virtutibus purgati animi heroice perornata, sanctificata, exercitata ac elevata, jam aptissima facta est lumini intelligentiæ mox pure et immediate uniri, desuper illustrari, deiformiter intelligere ac contemplari, sicque in tantum luce intelligentiæ sibi propinquioris perfundi, et intentiones atque impressiones ab ea tam copiose ac radiose suscipere, ut per eas intelligentiam ipsam clare conspiciat quoad quidditatem ipsius: hoc nempe ordo earum, comproportio et cohabitudo videntur exigere. Præterea, mens humana summæ et increatæ lucis imago est atque signaculum, ex sua specie super tempus et continuum sublimata, divinarumque illustrationum tanto excellentius susceptiva, quanto per virtutes consummatas ac supremos habitus intellectuales deiformior fuerit facta. Talis ergo effecta, tanquam secretaria et consiliaria spirituum supernorum, ab eisdem est ordinate valdeque copiose illuminabilis, ac proxime eisdem unibilis.
Insuper, præcipuum contrariæ opinionis motivum est, quod anima in hac vita non possit sine phantasmatum speculatione intelligere: quod improbatum est supra.1 Hinc præcipui Peripatetici, Avicenna, Algazel, Averroes, Alexander, Alpharabius, Abubather, ac alii quidam, fassi sunt, probaverunt ac defenderunt, intellectum nostrum in hoc statu ac corpore ad hujuscemodi intuitionem substantiæ separatæ posse consurgere: non obstante quod quidam ipsorum, ut Averroes, Alexander, Abubather, opinati sint animam hominis esse mortalem, imo et intellectum animæ vim esse organicam putaverit Alexander; quanto magis qui animam immortalem fatentur, intellectum quoque inorganicum recognoscunt, deberent huic obtemperare doctrinæ? Verumtamen præfati philosophi in modo intelligendi substantiam separatam in hac vita, erant dissentientes; nec reor modum illum sufficere quem quidam eorum assignaverunt, prout hoc alibi est ostensum.2
De hac re Albertus in tractatu suo de Intellectu et intelligibili subtiliter philosophatus videtur.
Footnotes
Chapter 77 of 106