Skip to the text

Propositio 76

Beatitudo tam intelligentiæ quam animæ intellectivæ, in actu intellectus et contemplatione primæ causæ consistit.

Quod est, quoniam beatitudo est optima actio nobilissimæ potentiæ ac virtutis, circa præstantissimum versans objectum: intellectiva autem potentia ceteris viribus exstat præclarior, sine cujus directione atque regimine voluntas quoque est cæca ac tyrannizans. Denique, ab intellectuali aut rationali perfectione tam intelligentia quam anima humana speciem suscipit ac sortitur; certumque est omnem rem in cœlo et in terra speciem sortiri ab eminentiori et ultimata sua perfectione essentiali intrinseca. Quod totum super quartum Sententiarum et alibi copiose probatum est.1

Hinc Philosophus decimo Ethicorum, felicitatem contemplativam in contemplatione optimi speculabilis affirmat consistere, et intellectum perhibet esse summam vim animæ. Hoc ipsum egregius Plato in Timæo, Phædone, Menone ac alibi frequenter testatus est. Verumtamen Peripatetici quidam constituerunt animæ rationalis naturalem felicitatem in cognitione substantiæ separatæ (a qua et animas hominum æstimabant immediate productas), videlicet in contemplatione intelligentiæ ultimæ: quod totum censetur erroneum. Attamen verisimile est hoc non dixisse philosophos illos præcipuos, nisi in quantum anima per contemplationem intelligentiæ redderetur ad cognitionem primæ causæ magis idonea, quum et modicum id quod de ea cognoscere possumus, præstantius desiderabiliusque consistat quam tota cognitio quam de creaturis habere valemus. Intellectus demum humanus bene dispositus, in cognitione creaturæ et effectus non quiescit, nec quietatur, nec contentatur.

DE DEO

Footnotes

  1. Cf. t. XXV, p. 393 A et s.; XXVI, p. 216 C et s. ↩

Chapter 78 of 106