Skip to the text

Propositio 77

In universitate rerum et causarum, atque moventium ac gubernantium, esse unum ens primum, æternum et incausatum, primum causans, movens ac regens, evidenter ac multipliciter demonstratur.

Quod est, quia videmus ad oculum, ordinem esse in rebus in toto universo, et item in genere entium : in omni autem ordine devenitur ad primum ac ultimum. In ordine itaque rerum est aliquod primum ac summum, quod Deum vocamus. Quemadmodum etiam infimum ac ultimum entium est pura potentia, res indigentissima et imperfectissima, maxime quoque dependens; sic primum summumque entium est purus actus, nullius penitus egens, et omnino in se ipso perfectum ac omnifarie independens. Idem ostenditur ex genere ac ordine causarum et causatorum. Cernimus quippe multa esse causata, quæ aliunde suum esse sortita sunt. Est igitur devenire ad aliquod causans incausatum : alioqui iretur in infinitum, nec esset status nec ordo in causis; præsertim autem in causis essentialiter subordinatis oportet consistere statum. Porro causans incausatum, necessario est æternum, quum nil fuerit ante ipsum, nec aliquid queat causare se ipsum.

Præterea hoc probatur ex ordine moventium atque mobilium, in quibus non potest ascensus esse in infinitum; imo necesse est unum esse primum motorem, tam in moventibus efficienter quam in his qui movent per modum causæ finalis: qui motor est summus, solus ac verus Deus, summum, verum et incomparabile bonum, ab omnibus suo modo finaliter desideratum, universorum ultimus finis; motor non motus, efficiens non effectus, finis finiens, non finitus; separatissima forma, omnia formans, a nullo formatus, ab omni materiali proprietate pure immunis. Amplius, hoc monstratur ex ordine et natura regentium, in quibus necessarium est esse unum primum summum gubernans, propria auctoritate præsidens, propria potestate ceteris dominans, ex propria sapientia legem gubernandi instituens ac præfigens, atque ex fonte providentiæ suæ moderans ac disponens universa subjecta. Entia nempe, ut dixit Philosophus, nolunt male disponi; pluralitas quoque principum mala, optimus vero principatus monarchicus. Unus ergo est princeps: qui est Deus excelsus et gloriosus. Cui nullus dicere potest: Quare sic facis? quum ipse sit regula prima ac summa mensura totius justitiæ ac virtutis: quem scimus naturaliter et essentialiter, pure infiniteque bonum, sanctum ac sapientem.

Chapter 79 of 106