Skip to the text

Propositio 78

Deus est ipsum esse, ac bonitas pura incomprehensibilisque majestas: cui cum infinita excellentia inest et convenit quidquid (absolute loquendo) melius est inesse et haberi quam deesse.

Quod est, quoniam ipsum esse est actualitas prima ac fundamentalis formalitas, universis et singulis appetibile, a ceteris cunctis bonitatibus, formalitatibus perfectionibusque præsuppositum, et tanquam pelagus infinitum omnia reliqua comprehendens, includens et continens. Ideo ipsum dicitur primum nomen Dei. Cujus esse omnem essendi nobilitatem, perfectionem, beatitudinem, cum superinfinita ac simplicissima eminentia habet et possidet: cui esse creatum si comparetur, magis non esse quam esse videtur. Denique hoc esse, quum et ipsimet Deo sit præamabilissimum, omnique creato summe desiderabile et optandum, in quo nil defectuositatis, nil mali, nil imperfectionis potest esse admixtum, conjunctum, adveniens, quum in se ipso sit infinitæ simplicitatis atque æternæ incommutabilitatis, in quod nullatenus cadit neque recipitur accidens; constat quod ipse Deus sit totaliter, omniformiter, interminabiliter bonus, in tantum quod ejus natura est bonitas pura: ideo omnem bonitatis perfectionem sine mensura et fine complectitur.

Interea, hujus entis majestas, beatitudo et gloria, immensitas, pulchritudo, dulcedo, omnipotentia, sapientia, liberalitas ac libertas, a nulla queunt mente creata plenarie comprehendi: tum quia, ut tactum est, æternæ sunt, nec causam habent; tum ob infinitum suæ actualitatis et cognoscibilitatis excessum; tum propter omnimodam suam simplicitatem, qua in Deo ex natura sua penitus idem sunt. Nec est inter eas formalis distinctio, ut quidam imaginantur, sed solum secundum rationem aut intentionem, ut super primum Sententiarum abundantissime est ostensum. — Postremo, quidquid in sua ratione designat perfectionem simpliciter dictam, puta realitatem non includentem aliquid perfectioni repugnans, hoc est materialitatem, potentialitatem, dependentiam, imperfectionem aut indigentiam, id convenit Deo cum excellentia interminata, estque in Deo, imo potius est ipsemet Deus, non prout est in rebus creatis, sed infinite perfectius atque sublimius.1

Ecce quam supergloriosissimus ac superbeatissimus est Dominus Deus noster. Ei igitur totis congratulemur præcordiis, eumque totis viribus veneremur, formidemus ac diligamus, admiremur, laudemus et extollamus.

Footnotes

  1. Cf. l. XIX, p. 199 Bets. ↩

Chapter 80 of 106