Propositio 79
Deum esse, aut est per se notum, aut facillime copiosissimeque probabile.
Quod est, quia (ut asserit Damascenus) omnibus naturaliter insita est cognitio existendi Deum; atque (ut addit Anselmus) quum Deus sit ipsum bonum perfectum, et esse purum ac infinitum, quo nil majus aut actualius cogitari potest aut concipi, per se notum est Deum esse, quum ipse formaliter sit suum esse: propter quod cogitari non potest non esse. Et si quis dicat aut cogitet Deum non esse, quemadmodum ait Psalmista, Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus:1 non intelligit propriam vocem, nec advertit sensum verborum suorum; imo loquitur velut brutum, instar eorum qui prima principia negaverunt. Huic positioni consentit Albertus super librum de Causis, Bonaventura quoque in Scripto primi ac Breviloquio pauperis, Ægidius etiam, ut videtur. Porro Thomas, Henricus, Scotus ac alii multi, dicunt quod non sit notum per se, quamvis evidentissime queat probari.
Denique, vivente adhuc S. Anselmo, quidam acuti ingenii scripsit contra argumentum Anselmi, inter cetera loquens: Fertur esse quædam pulcherrima regio. Hæc ergo vocetur N; et arguatur hoc modo: N est pulcherrima regio, ergo talis regio est. Ita in simili: Deus est quo nil majus cogitari potest, ergo tale ens est. Nescio quem insipientiorem putabo, an insipientem qui dixit in corde suo, Non est Deus, an eum qui putat argumentum hoc sequi. Cancellarius tamen Joannes fatetur discursum illum Anselmi in veritate esse sophisticum. Quid autem circa hæc sentiam, in Scripto primi Sententiarum expressi.2 Siquidem discursum illum puto vere idoneum esse, et de necessitate concludere, non tamen in aliis tenere hujusmodi argumentum. Nec mirum, si in hoc aliquid singulare competat ei qui omnino et omnimode est perfectus, ac ipsum superplenissimum esse ideale separatum, in se ipso subsistens.
Præterea, Deum esse jam multipliciter probatum est. Nihilo minus aliqui somniant id demonstrari non posse. Quod falsum est, quum tota rerum universitas clamet: Ipse fecit nos, et non ipsi nos;3 et omne imperfectum, commutabile ac dependens, necessario præsupponat ens absolute perfectum, necessarium, independens, a quo fluat et conservetur. Sic et omne compositum et unitum, præsupponit simplex et unum; omnis itidem multitudo derivatur ab uno. Amplius, quidquid alicui convenit non secundum quod ipsum, per aliquam causam convenit ei: quod autem causam non habet, est immediatum et primum. Idcirco oportet quod sit per se, et secundum quod ipsum: et quod tale est, non excedit illud cui sic convenit. Hinc esse non potest duobus aut pluribus convenire per se et secundum quod ipsum, sed uni dumtaxat, aliis vero per participationem ab illo.
Footnotes
Chapter 81 of 106